Püspöki körlevelek 1941 (Szombathely, 1942)
VII. 1592. sz. Péterfillérekért köszönet. A bíboros államtitkár úr Őeminenciájától a következő levelet kaptam, Segreteria di Stato di Sua Santíta Del Vaticano, die 23 Aprilis 1941 No. 36254. Exc, me ac Rev. me Domine, Petriana stips [Pengő 3.300) quam cleri et populi quoque ditionis istius verbis Apostolico isti Nuntio recens misisti, Beatissimo Patri luculentum disertumque fidei pietatisque testimonium fuit. Haec liberalitas eo gratior evenit Sanctitati Suae, quo duriores et asperiores sunt fluente tempore Apostolicae Sedis conditiones; haec enim multis necessitatibus nunc debet occurrere, ut universale ministerium obire valeat. Laudandi igitur vos utique estis qui egregio permoti studio Petri Cathedrae providas opitulationes comparare contendistis. Tam insigne meritum nequit non adipisci a Deo aequa praemia. Quae vobis copiosa Sanctitas Sua optat inque caelestium bonorum pignus Apostolicam Benedictionem, quae praecipuae caritatis est testis, libenter indulget. Interea qua par est observantia me profiteor Excellentiae Tuae addictissimum Aloys. Card. Maglione m. p. Exc. mo ac Rev. mo Domino. D. no Josepho Grősz Episcopo Sabariensi. 1593. sz. Dispositione variae in Administra tura Apostolica. Administratoris Apostoliéi munus cum sussciperem, quantum esset officium mihi exsequendum, compertum habui. Nec difficultates me latent obventurae; debilitatem quoque optime novi propriam. Fiduciam tamen in eo repono, qui iuxta effatum apostolicum „quae stulta sunt mundi elegit, ut confundat sapientes et quae infirma sunt elegit, ut confundat fortia et ea quae non sunt, ut ea quae sunt destrueret". Deinde fiduciam meam ad Vos converto, quos in sacro ministerio cooperatores dedit mihi Dominus. Spes certa me invadit tantum abesse ut difficultates mihi paretis, ut potius adiutricem manum porrigatis respicientes non meam quidem personam, sed rem sacram cui devoti sumus. De temporibus nostris scripta apparent verba Apostoli: „Erit tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus, et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur". Imprimis vigilemus, ne fabulae et vociferationes nosmetipsos seducant, ne forte et in nobis impleantur verba, quae S. Paulus ad seniores Ecclesiae Ephesinae direxit, cum ultimum suum iter peragens eisdem valedixit: „Ex vobis ipsis exsurgent viri loquentes perversa, ut abducant discipulos post se". „Attendite a falsis prophetis". „Si enim — prout in breviario iterum iterumque legimus — si enim vos, per quos condiendi sunt quodammodo populi.. . . amiseritis regna coelestia, qui erunt homines, per quos a vobis error auferatur, cum vos elegerit Deus, per quos errorem auferat ceterorum?" Deinde ad eos quos curae vestrae commisit Dominus vigilantissimum animum vertite. Invigilate eisdem ea sollicitudine ac dilectione, quae bonum pastorem condecorant, qui „animam dat pro ovibus suis." Curate parvulos, quorum institutio catechetica sit Vobis officium praedilectum. Quae quidem institutio ad praxim vitae religiosae parvulos perducat. Optimos sub hoc respectu apud nos fructus maturavit consociatio puerorum vernacula lingua „Szívgárda“ nuncupata, cuius officium centrale in Budapest VIII., Mária-u. 23. penes Patres Societatis Jesu residet. Ubi nulla habetur pro parvulis scholarum alumnis consociatio religiosa, erigatur supradictum sodalitium, quod cum pueris sit omnino adaptatum, summopere eos allicit. Speciali vestrae curae mandamus adolescentes. Auctoritas publica, uti praevideri potest, etiam in regione Hungáriáé denuo adnexa associationem quandam adolescentium, sic dictum „leventeintézmény“, proxime instituendam curabit. Instructio de exsequenda lege militari (honvédelmi törvény végrehajtási utasítása) sacerdotibus quoque amplam concedit faculta