Püspöki körlevelek 1941 (Szombathely, 1942)
S9Sli©G>R93SaaSl iG*i9ffi©S^GÍ©(^G*3a9©R9G$0(^(3S©S^^ 1192. sz. Dispositiones variae. 1. In territorio Administraturae Apostolicae inde a die 1-a Junii exspirabit munus vicarii generalis ab Excellentissimo Domino Episcopo Lavantino qua Administratore Apostolico nuperrime constituti. Ab hac die omnia, quae secundum sacrorum canonum praescripta ad Ordinarium pertinent, in Curia Dioecesana Sabariensi peragentur. Litterae, quae de causis ordinariis tractant, mittantur directe ad Officium dioecesanum (Egyházmegyei hivatal Szombathely), quae vero de quaestionibus extraordinariis et difficilioribus, specialem circumstantiarum territorialium notitiam exigentibus agunt, mittantur ad Dominos vicarios foraneos, quos in Domino rogo, ut eis suam informationem adiungant. 2. Facultates et gratiae ab Episcopo Lavantino qua Administratore Apostolico aut ab eius vicario animarum pastoribus tributae in suo vigore permanebunt. 3. Sacerdotibus iurisdictione ad audiendas confessiones provisis, qui ad Administraturam Apostolicam pertinent, iurisdictionem tribuo etiam pro Dioecesi Sabariensi usque ad revocationem. 4. Iuvenes, qui vocationem ad statum clericalem sentiunt, velint animarum pas tores in Seminarium Sabariense dirigere, Szombathely, 1941. június hó 1-én. ubi occasionem optimam habebunt etiam linguam Hungaricam addiscendi. Concursus pro studentibus SS. Theologiae habebitur die 26-a mensis Iunii hora 10 in Seminario Sabariensi. Qui admitti desiderant ad tenorem can. 1363 adferant: a) litteras baptismales et testimonium confirmationis, b) litteras matrimoniales parentum, c) testimonium de studiis persolutis, d) litteras parochi vel professoris religionis de vita et moribus. Qui e Seminario Lavantino recipi cupiunt, usquedum notitias in § 3. can. 1363 praescriptas requirere possibile erit, exhibeant testimonium aliquod fide dignum de causa, ob quam e Seminario praedicto dimissi fuerunt vel illud reliquerunt, et de moribus, indole et ingenio. Mense Septembri aperietur etiam Seminarium minus pro alumnis, qui classem V-am aut superiorem gymnasii frequentant. Qui in Seminarium minus admitti desiderant, recurrant in scriptis usque ad diem 1-am Iulii adiungantque sequentia documenta: a) litteras baptismales, b) litteras matrimoniales parentum, c) testimonium de persolutis studiis, d) litteras parochi vel professoris religionis de vita et moribus, e) si sunt confirmati, testimonium confirmationis. f JÓZSEF sk., szombathelyi püspök, apostoli kormányzó. (iH263©<3^63<S<D!íS^GSffle53e^SCötSS3©6^(5^05S<5Si£XöC^^<5^ Martineum Rt. Szombathely.