Püspöki körlevelek 1936 (Szombathely, 1937)

VI 1196. sz. Decretum. Festum S. Joannis Bo­­sco Conf. ab universa Ec­clesia cum officio et mis­sa propria celebrandum decernitur. 1 1197. s/. Dubium circai indulgentias. 1 ] 1 1 1 1 Universo christiano populo summae lae­titiae fuit, quod sacro recurrente decimono saeculo a salvifica redemptione, supremos caelitum honores Beato Joanni Bosco Sum­mus Pontifex Pius Papa XI. decreverit. Quo ex tempore non Salesiana Familia tantum sed et quam plurimae dioeceses Eum veluti iuventutis patrem peculiari honore prosecu­tae sunt. Succrescente vero in dies devotione, ut uberiores sanctitatis fructus in fidelium praesertim iuvenum animis efflorescerent, innumeri sacrorum Antistites Summum Pon­tificem Pium Papam XI humillimis et instan­tibus precibus rogaverunt ut ad universam extenderetur Ecclesiam cultus tanti viri, de re catholica optime meriti. Sanctitas porro Sua, referente infrascripto Cardinale S. Ri­tuum Congr. Praefecto, in audientia die 25. martii 1936., vota tot S. R. E. Cardinalium, Arohiepiscoporum et Episcoporum benigne excipiens, Festum S. Joannis Bosco, tam­quam confessoris non pontificis, ab universa Ecclesia, sub ritu duplici minori, cum officio et missa die 31 januarii celebrandum decre­vit, translato ad diem 28 januarii Festo S. Petri Nolasci, confessoris. — Contrariis non obstantibus quibuscumque. — Datum Ro­mae, ex Secretaria S. Rituum Congr., die 25. Martii 1936. — L. S. — C. Card. Laurenti, Praefectus. — A. Carinci Secretarius. (A szentmise és breviárium szövege ké­sőbb fog megküldetni.) S. Paenitentiariae Apostolicae dubium, quod sequitur, pro opportuna solutione exhi­bitum fuit: Utrum in regionibus ubi mos est, a Ro­mana Ecclesia probatus, Sanctissimum Eucha­ristiae Sacramentum, in Maiore Hebdomada, idorationi christifidelium etiam ultra biduum proponendi, acquiri possint singulis illis die­bus indulgentiae per decretum S. Paeniten­tiariae Ap. diei 20. Maii 1935. concessae. (Vide circ. VII. nr. 1766. a. 1935.) S. Paenitentiaria Apostolica, die 18. Fe-bruarii 1936., re mature perpensa, responden­dum censuit: Affirmative. Facta autem de praemissis relatione Ssmo D. N. Pio div. Prov. Pp. XI. ab infrascripto Cardinali Paenitentiario Maiore in audientia die 14 vertentis mensis, idem Ssmus Dominus responsum S. Paenitentiariae benigne appro­bare et confirmare dignatus est. Datum Romae, ex aedibus S. Paenitentia­riae, die 20 Martii 1936. — L. S. — L. Card. Lauri, Paenitentiarius Maior. — S. Luzio Regens. (A. A. S a. 1936. nr. 5.) I. De postulatione in causis servorum Dei. D. Utrum vi c. 2004 § 3, in Urbe fixam habere sedem teneatur dumtaxat postulator in processibus apostolicis an etiam postula­tor in processibus informativis seu ordinariis. R. Affirmative ad primam partem, nega­tive ad secundam. Datum Romae, e Civitate Vaticana, die 16 Januarii a. 1936. L. S. A. Card. Sincero, Episcopus Praenestinus, Praeses. — I. Bruno, Secretarius. II. De Sacra Communione in nocte Nati­vitatis Domini. D. An c. 867. § 4, collatus cum c. 821 § 2, ita intelligendus sit ut sacra Communio dis­tribui possit in Missa, quae sive iure sive apostolico induito celebratur media nocte Nativitatis Domini. R. Affirmative, nisi loci Ordinarius iustis de causis in casibus particularibus id prohi­buerit ad normam c. 869. Datum Romae, e Civitate Vaticana, die 16 Martii a. 1936. L. S. — I. Card. Serafini, Praefectus. — I. Bruno, Secretarius. (A. A. S. a. 1936. nr. 5.) 1198. sz. Pontificiae Commissio­nis ad Cod. Can. authen­tice interpre­tandos Re­sponsa ad proposita Dubia. A többször ismétlődő templomi betöré­sek kapcsán felhívom a T. Papság figyelmét arra, hogy fokozott módon őrködjenek a1 templom biztonsága felett és az értékes szent edényeket (monstrancia, kelyhek) tartsák a 1199. sz. Templomi be­törések elleni biztosítás ajánlatatik.

Next

/
Thumbnails
Contents