Püspöki körlevelek 1918 (Szombathely, 1919)

VIII t Proposito a Sacra Congregatione de Seminariis el de Studiorum Universitati­bus dubio: Utrum tuto doceri possint seqenles propositiones: I- Non constat fuisse in anima Christi inter homines degentis scientiam, quam habent beati seu comprehensores. II. Nec certa dici potest sententia, quae statuit animam Christi nihil ignora­visse, sed ab initio cognovisse in Verbo omnia, praeterita, praesentia et futura, seu omnia, quae Deus scit scientia visionis. III. Placitum quorumdam recentiorum de scientia animae Christi limitata, non est minus recipiendum in scholis catholicis, quam veterum sententia de scientia universali; Emi ac Rmi DD. Cardinales in rebus fidei et morum Generates Inquisitores, praehabito voto DD- Consultorum, respondendum decreverunt: Negative. insequenti vero feria V eiusdem mensis et anni, in solita audientia R. P. D. Assessori S. 0- impertita, facta de his SSmo D. N. Benedicto Papae XV relatione, Sanctitas Sua resolutionem Emorum PP. approbavit, confirmavit et publicari man­davit. Datum Romae, ex aedibus Sancti Officii, die 7-iunii 1918. Aloisius Casteliano, S. R. et U. I. Notarius-(hun in Codice iuris Canonici nulla fiat mentio Consiliorum a vigilantia et Juramenti antiinodernistici, de quibus respective agitur in Constitutione Pascendi Dominici gregis et Motu-proprio Sacrorum Antistitum s- m. Pii PP. X., inspecto Co­dicis ipsius can. 6. n. 6. propositum est dubium: An praescriptiones ad duo supra me­morata capita spectantes, post diem festum Pentecostes, in vigore manere pergant an non? Re, i ussu SSmi 1). N- Benedicti Pp. XV. feliciter regnantis, ad Supremam hanc Sacrani Congregationem Sancti Officii delata, Emi ac Rmi DD. Cardinales in rebus fidei et morum Inquisitores Generales, in plenario conventu habito feria IV. die 20 martii 1918, expresse declarandum decreverunt: „Praescriptiones praedictas, ob serpentes in praesenti modernistieos errores latas, natura quidem sua, temporarias esse ac transitorias, ideoque in Codicem luris Canonici referri non potuisse; aliunde tamen, cum virus Modernismi diffundi minime cessaverit, eas in pleno suo robore manere debere usquedum hac super re Apostolica Sedes aliter statuerit“­Et sequenti feria V eiusdem mensis et anni idem SSmus D. N., in solita audientia R. P D. Adsessori impertita, relatam Sibi Emorum Patrum resolutionem Nr. 3765 Circa quas­dam propo­sitiones de scientia animae Christi. Nr. 3766 Consilium a Vigilantia et iuramentum antimoder­­nisticum.

Next

/
Thumbnails
Contents