Püspöki körlevelek 1918 (Szombathely, 1919)
50 — pitine adprobare ac suprema Sua auctoritate confirmare dignatus est. Contrariis quibuscumque non obstantibus. Datum Romae, ex Aedibus S. Officii, die 22. martii 1918- L. t S. Aloisius Castello, S. R. et U- 1. Notarius. Nemo de sacro laicas Universitatum facultates frequentare potest ibique pro-Nr. 3767 Decretum circa clericorum frequentiam in laicis universitatibus. Nemo de sacro 1 a icas Universitatum facultates frequentare potest ibique profana quaevis studia peragere, nisi de Episcopi sui voluntate vel beneplacito. Id ex praescriptis Codicis canonici aperte deducitur. Neve haec dispositio nova est aut primum inducta. Etenim tum Leo XIII. tum Pius X f. r. ambo, id aperte sanxerunt; alter per Instructionem sub die 21 Iulio 1896 a Sacra Congregatione EE. et RR. ad Ipsius mentem impertitam, quaeque incipit Perspectum est Romanos Pontifices, alter vero in Encydica Pascendi sub die 7 Septembris 1907, neonon Motu Proprio diei 1 Septembris 1910, qui incipit Sacrorum Antistitum. Hinc patet totam hanc de frequentandis Universitatibus laicis materiam in Episcoporum jure ac potestate esse positam, nec deesse regulas, quibus ipsi in re dirigantur. Quoniam tamen nonnulli locorum Ordinarii pressiores exquisierunt normas, quibus ex iure procedant, ac maxima caveantur discrimina quae ex diuturna tristique experientia tam vitae sanctitati quam catholicae doctrinae puritati sacerdotibus laicas Universitates celebrantibus impendunt; Ssmus D. N Benedictus PP. XV., causa prius rite discussa penes S. C. Consistorialem, de consulto Emmorum ejusdem S. Congregationis Patrum, Decessorum Suorum Leonis XIII. et Pii X- supra memoratas ordinationes confirmans easque in suo pleno robore permanere declarans, haec insuper edicenda ac statuenda suoque nomine promulganda constituit: 1. Nullus ad laicas Universitatum fcultates destinetur nisi sacerdotio iam auctus, quique spem bonam ingerat fore ut sua agendi ratione ecclesiastico ordini honorem tam ingenii vi ac perspicacia, quam sanctitate morum adiiciat. 2. Episcopus in destinando sacerdotes suos ad laicas studiorum Universitates frequentandas nihil aliud prae oculis habeat, nisi quod dioecesis satie necessitas vel utilitas exigat, ut nempe in Institutis ad juventutem erudiendam destinatis idonei comparent u r i n agis t ri. 3- Qui, pro hac norma, ad Universitates laicas frequentandas destinabuntur sacerdotes, si novensites sunt, ab examinibus, quae in can. 130 et 590 praescripta sunt, minime eximantur, quin potius eadem subire vel strictius jubeantur, ne profanarum scientiarum studio abrepti ecclesiastica studia praetereant, contra praescriptum can 129. 4. Expletis demum in laica quavis Universitate praescriptis studiorum cursibus, sciant sacerdotes ac meminerint se Ordinario suo pari omnino ratione ac antea sublectos ac dioecesis servitio manere mancipatos. Quamobrem nemini fas erit magisteria saecularia alia ve officia pro suo liibito, maximeve contra Ordinarii sui volun latem, suscipere; quod si quis fecerit, congruis poenis, non exdlusa suspensione a divinis. plectatur