Püspöki körlevelek 1918 (Szombathely, 1919)
— 30 Nr. 2485. Institutum Pontificium pro studiis rerum orientalium. II. Seorsum a S. Congregatione de Propaganda Fide, S. Congregatio pro Ecclesia Orientali sit a die I mensis insequentis: cui quidem praeerit ipse Summus Pontifex. Ea complectetur aliquot S. R. E. Cardinales, ex quibus unus Secretarius erit: adiunctos habebit e spectatissimis de Clero viris unum Assessorem et plures tum ex latino tum ex orientali ritu Consultores; praeterea idoneum officialium numerum ex clericis (pii rerum orientalium peritiores sint. III. Huic Congregationi reserventur omnia cuiusvis generis negotia quae sive ad personas, sive ad disciplinam, sive ad ritus Ecclesiarum orientalium referentur, etiamsi sint mixta, (piae scilicet sive rei sive personarum ratione latinos quoque attingant. IV. Pro Ecclesiis ritus orientalis haec Congregatio omnibus facultatibus potiatur, quas aliae Congregationes pro Ecclesiis ritus latini obtinent, salvo tamen iure Congregationis S. Officii. V. Eadem Congregatio controversias dirimat via disciplinari; quas vero ordine iudiciario dirimendas indicaverit, ad tribunal remittet quod ipsa Congregatio designaverit. Quae omnia rata ei firma esse volumus in perpetuum, contrariis quibuslibet, etiam specialissima mentione dignis, non obstantibus. Datum Romae apud S. Petrum die I mensis Maii, anno MDCCCCXVII. Pontificatus Nostri tertio. Benedictas PP. AT. Orientis catholici ad spem veteris prosperitatis excitandi causa, mense Maio vertensis anni sacram Congregationem pro Ecclesia Orientali instituimus. Sed quod habemus propositum certe evenit facilius uberiusque, si, qui in eo persequendo Nobis navaturi sunt operam, illi optime parati instructique ad laborandum devenerint. Itaque proprium alliorum studiorum domicilium de rebus orientalibus in hac Urbe, christiani nominis capite, condere decrevimus, idque et omni apparatu, quem huius aetatis eruditio postulat, ornatum, et doctoribus, in uno quoque genere peritissimis Orientisque perstudiosis insigne: in quo quidem Latini primum sacerdotes qui apud Orientales sacrum ministerium obire voluerint, congruenti, quae omnes numeros habeat, institutione formentur. Haec porro studiorum domus pateat etiam Orientalibus tum unitis tum orthodoxis qui apellantur: illis quo ordinarium doctrinae curriculum harum disciplinarum accessione perficiant; hi vero ut possint, omni praeiudicata opinione deposita, veritatem penitus perscrutari. Volumus enim ibi doctrinae catholicae simul et orthodoxae una pariter procedat expositio, ut cuivis sui indicii viro evidens fiat quibus e fontibus utraque maneverit, ex Aposiolorumne praedicatione, Ecclesiae perenni magisterio ad Nos tradita, an aliunde. Quod igitur rei Christianae in Oriente bene vertat, Nos motu proprio constituimus et sancimus: I. Institutum studiis rerum orientalium provehendis Romae esto, quod, praecipua sub vigilantia curaque Summi pontificis positum pontificii titulo decoretur. II. illud S. Congregationi pro Ecclesia Orientali proxime subiectum erit, per eamque Nobis ac Nostris successoribus. III. Propria distinctaque sedes Instituto erit in iis prope Vaticanum aedi-