Püspöki körlevelek 1917 (Szombathely, 1918)
”7*', h VII Allocutio SS. D. N. Benedicti PP. XV. die 22. Martii 1917. VENERABILES FRATRES Amplissimum Collegium vestrum ad Nos idcirco in hodiernum diem convocavimus, ut novos viduatis ecclesiis episcopos destinemus. Cui quidem rei etsi poterat extra hunc Ordinem provideri, tamen eum morem, qui fuit olim, tractandi causas huiusmodi in sacro Consistorio, revocare libuit, eo vel magis quia ex episcopalibus Sedibus quae vacant, una est, Veliterna scilicet, cui omnino est iri hac dignitate loci consulendum. Verum antequam aggrediamur ad id quod est propositum, occasione utimur ut alia de re sane gravi vos alloquamur. Nostis, Venerabiles Fratres, Decessorem Nostrum inclytae memoriae Pium X quum »Ordinatio Romanae Curiae a Sixto V potissimum constituta« decursu temporis multis partibus demutata esset adeo »ut singularum (Congregationum et Officiorum) iuntuliclio, seu competentia non omnibus perspicua nec bene divisa evasisset« Constitutione Sap enti consilio III Kai. Iui. MCMVIII decrevisse ut eadem ordinatio »worfo aptu et omnibus perspicuo* renovaretur. Iam vero in meditanda et praeparanda Constitutionis huius confectione illud quoque est cogitatum de sacris Indicis et S. Officii Congregationibus coniungendis. Atque id in animo fuisse sollerti Pontifici, non solum patet ex iis quae tum acta sunt, sed etiam ex testimoniis clarorum virorum qui partem aliquam in iisdem agendis habuerunt. Par enim et consentaneum videbatur, ne dicamus necessarium, cuius Congregationis summum ministerium esset tutandi doctrinam fidei et morum, eidem incumbere munus vigilandi editioni librorum aliorumque scriptorum (quae quidem quum expeditissima via sit divulgandi hominum cogitata, mirum quantum valet in utramque partem, id est sive ad excolendos animos, sive ad corrumpendos); quin immo memoratae S Congregationi munus eiusmodi, tamquam praecipuum et proprium et peculiare esse demandandum: eo etiam ut praecaverentur de competentia inter easdem Congregationes controversiae; quae quidem, ut diximus, non postrema erat causa, cur nova ordinatio Curiae suscepta esset. Huc accedebat quod S. Officii Congregatio, quoties necessarium vel utile iudicaverat, toties de libris ceterisque scriptis censuram exercere consueverat: id quod non parvo erat momento ad duarum Congregationum coniunctionem peragendam vel potius restituendam; nam ab initio unum idemque fuerant, dumtaxat consequenti tempore opportunum visum est eas separari. Verumtamen, quia nonnulla erant quae dehortabantur ne in praesens copularentur iterum, placuit Decessori rem interim praetermittere, efficere tum quae poterant, cetera quae sibi proposuerat, relinquere Successoribus emendanda, si ita vellent, cum tempora paterentur. N. 2744. Congreg. S. Off. et Indicia conjunguntur.