Püspöki körlevelek 1917 (Szombathely, 1918)
N. 2745. Motu proprio de attribuenda S. Officio censura librorum et Poenit. Apostolicae concessione indulg. Nunc vero, remotis iis quae obstabant. Nos, plane cum Decessore Nostro consentientes, adhibitis in consilium iis ipsis egregiis viris qui eidem Decessori in hoc navarunt operam, antequam novus promulgetur Codex, atque ut in ipso nihil hac quoque ex parte desideretur, munus damnandi prave scripta S. Congregationi Sancti Ofticii attribuere decrevimus, ut eius proprium ac peculiare sit, quale usque adhuc fuit S. Congregationis Indicis quae hoc ipso iam esse desinet. Ne autem ex hac accessione muneris S. Officium nimis multis negotiis gravetur, placet constituere ut quicquid ad Indulgentias pertinet, omne posthac Poenitentiariae Apostolicae attributum sit; cuius quidem erit usitato sibi more de iis omnibus iudicare quae spectant ad »usum et concessiones Indulgentiarum, salvo iure S. Officii videndi ea quae do< trinam dogmaticam circa novas orationes et devotiones respiciunt«. Id quod ipsa suadet affinitas refum de quibus, ut propriis, agit Poenitentiaria Apostolica. His mutationibus videmur perfectam reddere, quatenus humanae res possunt, Ordinationem Romanae Curiae, simulque praeclarum Decessoris consilium plene ad effectum adducere. BENEDICTUS PP. XV Alloquentes proxime in Consistorio Sacrum Cardinalium Collegium, ediximus consilium esse, ut ordinationem Romanae Curiae, praeclarum opus Decessoris Nostri fel. rec. Pii X, perficeremus in ea quoque parte, cui is ob quaedam rerum adiuncta supersedisset, id est Ss. Congregationes coniungendo Indicis et Sancti Officii. Inspecta enim natura utriusque Congregationis", quum censura librorum, quod esset munus unius, contineretur munere tutandi doctrinam fidei et morum, quod esset alterius, ex eis Congregationibus unum fieri omnino apparebat oportere, vel ad praecavendas de competentia controversias quae facile inter eas orirentur. Nunc igitur id exsequentes consilium, Motu Proprio haec constituimus et sancimus: I. S. Congregatio Indicis iam nunc non erit II. Quod fuit usque adhuc proprium munus S. Congregationis Indicis, erit posthac Sancti Officii de libris ceterisque scriptis censuram facere. III. Ad ministeria quae sunt apud S Officium, accedat peculiaris Sectio de Indice; eique addicantur Officiales qui exstinctae Congregationi ministrabant. — Rationem autem eius Sectionis ordinandae S. Congregatio Sancti Officii definiet, Nobisque probandam proponet. IV. Ne autem Sancti Officii negotiorum moles nimis hac accessione crescat, quidquid ad Indulgentias pertinet, omne iam esto Poenitentiariae Apostolicae: quae quidem pro suo instituto iudicabit de omnibus quae spectant ad usum et concessiones Indulgentiarum, salvo iure S. Officii videndi ea quae doctrinam dogmaticam c rea novas orationes et devotiones respiciunt. V. Sectio de Indulgentiis, quae est apud S. Officium, cum suis officialibus, ad Poenitentiariam Apostolicam transferatur: quam ipsam Sectionem Cardinalis Poenitentiarius Maior, Nobis consultis, ordinandam curabit. Haec statuimus et praecipimus, contrariis quibuslibet, etiam speciali mentione dignis, non obstantibus. Datum Romae apud S. Petrum, die XXV martii MCMXVI1, in festo Incarnationis Dominicae, Pontificatus Nostri anno tertio.