Püspöki körlevelek 1915 (Szombathely, 1916)

76 — I. Liceat omnibus in Ecclesia universa Sacerdotibus, quo die agitur Sollemnis Commemoratio omnium fidelium defunctorum, ter sacrum facere; ea tamen lege, ut unam e tribus Missis cuicumque maluerint applicare et stipem percipere queant; tene­antur vero, nulla stipe percepta, applicare alteram Missam in suffragium omnium fidelium defunctorum, tertiam ad mentem Summi Pontificis, quam satis superque declaravimus. II. Quod Decessor Noster Clemens XIII Litteris die xix mensis Maii a. mdcCLXI datis concessit, id est ut omnia altaria essent eo ipso Sollemnis Commemorationis die privilegiata, id, quatenus opus sit, auctoritate Nostra confirmamus. III. Tres Missae, de quibus supra diximus, sic legantur, quemadmodum fel. rec. Decessor Noster Benedictus XIV pro Regnis Hispaniae et Lusitaniae praescripsit. Qui unam tantummodo Missam celebrare velit, eam legat quae in Missali inscribitur legenda in Commemoratione omnium fidelium defunctorum; eandem adhibeat qui Missam cum cantu celebraturus sit, facta ei potestate anticipandae alterius et tertiae. IV. Sicubi acciderit, ut Augustissimum Sacramentum sit expositum pro Oratione XL Horarum, Missae de Requie, cum vestibus sacerdotalibus coloris violacei necessario dicendae (Deer. Gen. S. R. C. 3177—3864 ad 4), ne celebrentur ad Altare Expositionis. Quicunque hoc trium missarum privilegio, quod maxime commendamus uti intende­rint, fidelem populum ad Decretum Apostolicum Dominica antecedenti idoneis verbis com­monere haud omittant. Quod reliquum est, pro certo habemus fore, ut omnes catholici orbis Sacerdotes, quamquam sibi licebit die Sollemnis Commemorationis omnium fidelium defunctorum semel tantum litare, velint libenter studioseque insigni privilegio uti quod largiti sumus. Impense vero omnes Ecclesiae filios hortamur, ut, memores officii, quo erga fratres, Purgatorii igne cruciatos, non uno ex capite obligantur, frequentes eo die sacris, summa cum religione, intersint. Ita futurum certe est, ut, immensa refrigerationis unda ex tot salutaribus piaculis in Purgatorium defluente, frequentissimae quotannis defunctorum animae inter beatos triumphantis Ecclesiae caelites feliciter cooptentur. Quae autem hisce Apostolicis Litteris constituimus, eadem valida et firma per­petuo fore edicimus, non obstante quavis lege, antehac lata a Decessoribus Nostris, de Missis non iterandis. Datum Romae apud Sanctum Petrum die x mensis Augusti anno mcmxv, Ponti­ficatus Nostri primo. P. Card. Gasparri a Secretis Status. Ph. Card. Giustini S. C.. de Sacramentis Praefectus. Loco t Plumbi. Visa M. Riggi, C. A., Not. Szombathely, 1915. szeptember hó 21. / püspök. Egyházmegyei Nyomda, Szombathely

Next

/
Thumbnails
Contents