Püspöki körlevelek 1914 (Szombathely, 1915)

— 119 — 19. Et nunc, Venerabiles Fratres, in harum exitu litterarum, sponte redit ani­mus ad illud, unde initium scribendi fecimus; atcpie huius calamitosissimi belli finem, tum societati hominum, tum Ecclesiae, iterum omnibus precibus imploramus; hominum quidem societati, ut, reconciliata cum fuerit pax, in omni civili et humano cultu vere progrediatur: Ecclesiae autem Jesu Christi, ut, nullis iam impedimentis retardata, pergat in quavis ora ac parte terrarum opem et salutem hominibus af­ferre. — Ecclesia sane iam multo diutius non ea, qua opus habet, plena libertate fruitur; sulieet ex quo Caput eius Pontifex Romanus illo coepit carere praesidio, quod, divinae providentiae nutu, labentibus saeculis nactus erat ad eamdem tuendam libertatem. Hoc autem sublato praesidio, non levis catholicorum turbatio, quod ne­­cesse erat fieri, secuta esi: quicunque enim Romani Pontificis se filios profitentur, om­nes, et qui prope sunt et qui procul, hire optimo exigunl ut nequeat dubitari, quin communis ipsorum Parens in administratione Apostoliéi muneris vere sit et pror­sus appareat ab omni humana potestate liber. Itaque magnopere exoptantes ut pa­cem quamprimum gentes inter se componant, exoptamus etiam ut Ecclesiae Caput in hac desinat absona conditione versari,quae ipsi tranquillitati populorum, non uno nomine, vehementer nocet. Hac igitur super re, quas Decessores Nostri pluries ex­postulationes fecerunt, non quidem humanis rationibus, sed officii sanctitate adducti, ut videlicet iura ac dignitatem Sedis Apostolimé defenderent easdem Nos iisdem de causis hic renovamus. 20. Restat, Venerabiles Fratres, ut, quopiam Principum eorumque omnium, qui possunt vel atrocitati vel incommoditati rerum, quas memoravimus, finem impo­nere, in manu Dei sunt voluntates, ad Deum suppliciter attollamus vocem, atque, uni­versi generis humani nomine, clamemus: Da pacem, Domine, in diebus nostris.“ Qui de se dixit: Ego Dominus . . . faciens pacem,37) Ipse tempestatum fluctus, qui­bus et civilis et religiosa societas iactatur, nostris conversus precibus ad benignitatem, sedare celeriter velit. Adsit nobis propitia Virgo beatissima, cpiae ipsum genuit Prin­cipem pacis; ac Nostrae humilitatem Personae, Pontificale ministerium Nostrum, Ecclesiam atque adeo omnium animas hominum, divino Filii sui sanguine redemp­tas, in maternam suam fidem tutelamque recipiat. Auspicem caelestium munerum ac testem benevolentiae Nostrae, vobis, Vene­rabiles Fratres, vestroque Clero et populo apostolicam benedictionem amantissime impertimus. Datum Romae apud S. Petrum, die festo Sanctorum omnium. I. Novembris MCMXIV, Pontificatus Nostri anno primo. Benedictus PP. XV. Hitvédelmi szempontból nagy jelentősége van annak a tevékenységnek, me­lyet az egyház fejt ki a most folyó háború korszakos eseményei közt. Úgy a békés kulturmunkában, mint a haza védelmében ott lehet látni az egyháznak közvetetten vagy közvetett áldásos tevékenységét. Azok a nagy erkölcsi erők, melyek a hazasze­retet és az önfeláldozás csodálatos műveit hozzák létre, nagyrészben az egyház ke gyelemeszközeiből fakadnak. Minthogy ezek az áldásos hatások, amennyiben az alá­zatosság és rejtettség mellett nyilvánosságra, kerülhetnek, a háború befejezése után nagyfontosságú apológiái munkának adatai gyanánt szolgálnak, azért óhajtom, hogy egyházmegyém minden plébánosa nyilvántartsa és szorgalmasan jegyezze a plébáni­ája területén történt ilynemű tevékenységet és áldozatot. Az adatok a következő szempontok szerint lesznek csoportosílandók: 6496. sz. Háborúban az egyház tevékenysége. 37) Isai. XIV, C—7.

Next

/
Thumbnails
Contents