Püspöki körlevelek 1914 (Szombathely, 1915)

— 118 — iiiisque exemplis inflammari solent, ideo Nos alias atque alias excitari consociati­ones catholicorum equidem vehementer gaudemus. Atque illae non solum optamus ut crescant, sed volumus Nostro etiam patrocinio studioque semper floreant: flore­bunt autem, modo praescriptionibus quas haec Apostolica Sedes iam dedit vel datura eis est, constanter iideliterque obtemperarint. Quotquot igitur, earum participes so­cietatum, pro Deo Ecclesiaque contendunt, ne sinant unquam sibi excidere quod Sapientia clamat: Vir obediens loquetur victoriam;'1) nisi enim Deo paruerint per obsequium in Ecclesiae ducem, nec divinam sibi conciliabunt opem, et frustra con­tendent. 18. Ad haec omnia vero — ut eum, quem exspectamus, exitum habeant — nostis, Venerabiles Fratres, illorum necessariam esse prudentem sedulamque ope­ram, quos Christus Dominus operarios in messem suam misit, id est clericorum. — Quare intelligitis praecipuam vestram curam in hoc debere versari, ut et qui apud vos de sacro ordine iam sunt, in eis consentaneam sanctimoniam foveatis, et qui sunt alumni sacrorum, eos optimis institutis praeceptisque ad munus tam sanctum rite conformetis. Id vos ut quam diligentissime facere velitis — tametsi vestra diligentia hortatione non indiget hortamur atque etiam obsecramus. Res enim eiusmodi agitur, ut nulla sit maioris momenti ad Ecclesiae bonum: qua de re, cum Decessores Nostri fei. ree. Leo XIII. et Pius X. egerint data opera, Nos hic plura dicere non habemus. Tantum rogamus, ut illa Pontificum sapientissimorum acta, praesertim Piana Exhortatio ad Clerum, suadentibus atque instantibus vobis, ne unquam obru­antur oblivione, sed studiosissime observentur. Unum tamen est quod praeteriri silentio non debet: quotquot enim sunt sacer­dotes, omnes, uti filios Nobis penitus dilectos, volumus admonitos, quam plane opus sit, cum ad propriam ipsorum salutem, tum ad sacri ministerii fructum, eos quidem suo quemque Episcopo coniunctissimos esse, atque obsequentissimos. Profecto ab illa elatione animi et contumacia, quae horum est temporum, non omnes, ut supra deploravimus, vacant administri sacrorum; neque enim raro contingit Pastoribus Ecclesiae, ut dolorem et impugnationes inde inveniant, unde solatium et adiumentum hire exspectarint. Iam vero qui tam misere officium deserunt, etiam atqne etiam re­cogitent, divinam esse eorum auctoritatem quos Spiritus Sanctus posuit Episcopos regere Ecclesiam Det2), ac si ut vidimus, Deo resistunt, quicumque potestati cuivis legitimae resistunt, multo magis impie eos facere qui Episcopis, quos Deus suae pote­statis sigillo consecraverit, parere abnuant. Cum caritas, ita Ignatius Martyr, non sinat me tacere de vobis, propterea anteverti vos admonere, ut unanimi sitis in sententia Dei. Etenim Jesus Christus, inseparabilis nostra vita, sententia Patris est, ut et Epis­copi, per tractus terrae constituti, in sententia Patris sunt. Unde decet vos in Episcopi sententiam concurrere.TM) Quemadmodum autem Martyr illustris, ita omnes, quotquot fuerunt, Patres et Doctores Ecclesiae locuti sunt. Ad haec, nimis grave propter difficultates quoque temporum sacri Pastores ferunt onus; graviore etiam in sollici­tudine sunt de gregis concrediti salute: Ipsi enim perviligant, quasi rationem pro animabus vestris reddituri.TM) Nonne crudeles dicendi sunt, qui eis, obsequium debi­tum recusando, id oneris, id sollicitudinis augent? Hoc enim non expedit vobis,TM) diceret istis Apostolus: idque propterea quia Ecclesia est plebs sacerdoti adunata, et pastori suo grex adhaerens-,31 32 33 34 35 36) ex quo sequitur, cum Ecclesia non esse, qui cum Epis­copo non sit. 31) Prow XXI. 28. 32) Act. XX, 28. 33) In Epist. ad Ephes., ili. 34) Hebr. XIII. 17. 35) Ibid. 17. 38j S. Cypr. „Florentio cui et Puppiano ep. 66 (ai. 69.)“.

Next

/
Thumbnails
Contents