Püspöki körlevelek 1914 (Szombathely, 1915)

— 117 — pro magistro gerat. Norunt omnes, cui sit a Deo magisterium Ecclesiae datum: huic igitur integrum ius esto pro arbitratu loqui, cum voluerit; ceterorum officium est, loquenti religiose obsequi dictoque audientes esse. In rebus autem, de quibus, salva fide ac disciplina, — cum Apostolicae Sedis iudicium non intercesserit — in utramque partem disputari potest, dicere quid sentiat idque defendere, sane nemini non licet. Sed ab his disputationibus omnis intemperantia sermonis absit, quae graves afféré potest offensiones caritati; suam quisque tueatur libere quidem, sed modeste sententiam; nec sibi putet fas esse, qui contfariam teneant, eos, hac ipsa tantum causa, vel suspectae fidei arguere vel non bonae disciplinae. Abstineant se etiam nostri, volumus, iis appellationibus, quae re­cens usurpari coeptae sunt ad catholicos a catholicis distinguendos: easque non modo devitent uti profanas vocum novitates, quae nec veritati congruunt nec aequitati; sed etiam quia inde magna inter catholicos perturbatio sequitur, magnaque confusio. Vis et natura catholicae fidei est eiusmodi ut nihil ei possit addi, nihil demi: aut omnis tenetur, aut omnis abiicitur. Haec est fides catholica, quam nisi quisque fide­liter firmiterque crediderit, salvus esse non poterit2'). Non igitur opus est appositis ad professionem catholicam significandam; satis habeat unusquisque ita profiteri: „Christianus mihi nomen, catholicus cognomen“; tantum studeat se re vera eum esse, qui nominatur. 16. Ceterum, a nostris qui se ad communem rei catholicae utilitatem contule­runt, longe aliud nunc Ecclesia postulat, quam ut diutius haereant in quaestionibus, quibus nihil proficitur; postulat, ut summo opere contendant integram conservare fidem et incolumem ab omni erroris afflatu, sequentes eum maxime, quem Christus constituit custodem et interpretem veritatis. Sünt etiam hodie, nec ita pauci sunt, qui, ut aitApostolus, „prurientes auribus, cum sanam doctrinam non sustineant, ad sua desideria coacervent sibi magistros, et a veritate quidem auditum avertant, ad fa­bulas autem convertantur.“2“) Inflati enim elatique magna opinione mentis humanae, quae progressiones sane incredibiles in exploratione naturae, Deo nimirum 1 dante, fecit, nonnulli, cum prae suo indicio auctoritatem Ecclesiae contemnerent, usque eo sua temeritate processerunt, ut ipsa Dei arcana et omnia quae Deus homini reve­lavit, sua intelligendi facultate metiri atque ad ingenium horum temporum accom­modare non dubitarent. Itaque exstiterunt monstruosi errores Modernismi, (piem recte Decessor Noster „omnium haereseon collectum“, edixit esse et sollemniter con­demnavit. Eam Nos igitur condemnationem, Venerabiles Eratres, quantacumque est, hic iteramus; et quoniam non usquequaque oppressa est tam pestifera lues, sed etiamnum hac illae, quamvis latenter, serpit, caveant omnes diligentissime, horta­mur a quavis huius contagione mali; de quo' quidem apte affirmaveris quod Job alia de re dixerat: Ignis est usque ad perditionem devorans, et omnia eradicans genimina.30) — Nec vero tantum ab erroribus catholici homines, cupimus, abhor­reant, sed ab ingenio etiam, seu spiritu, ut aiunt, Modernistarum: quo spiritu qui agitur, is quicquid sapiat vetustatem, fastidiose respuit, avide autem ubivis nova conquirit: in ratione loquendi de rebus divinis, in celebritate divini cultus, in catho­licis institutis, in privata ipsa exercitatione pietatis. Ergo sanctum haberi volumus eam maiorum legem: Nihil innovetur, nisi quod traditum est; quae lex tametsi in­violata servanda est in rebus Fidei, tamen ad eius normán dirigenda sunt etiam, quae mutationem pati possunt; quamquam in his ea quoque regula plerumque valet: Non nova, sed noviter. 17. Iam quia, Venerabiles Fratres, ad profitendam aperte fidem catholicam atque ad vivendum congruenter fidei, plurimum homines fraternis hortamentis mu- 2 * * 2S) Syimib. Athanas. 29) II. Tim. IV. 3, 4. 30) Job .XXXI. 12.

Next

/
Thumbnails
Contents