Püspöki körlevelek 1914 (Szombathely, 1915)
— liemus.2’) In mediis autem rerum acerbitatibus, quibus eorum periclitatur Deus in officio constantiam, saepe reputent, quid sibi paratum sit praemii, cum ex hoc periculo victores evaserint: Id enim, quod in praesenti est momentaneum et lene tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis.25 26) Denique omni ope atque opera eniti ut reviviscant in hominibus rerum lides quae supra naturam sunt, simulque cultus desideratio, spes bonorum aeternorum, hoc debet esse vobis propositum in primis, Venerabiles Fratres, tum reliquo Clero, tum etiam nostris omnibus, qui vario consociati foedere, Dei gloriam communemque veri nominis utilitatem student promovere. Prout enim haec apud homines Fides creverit, decrescet eormndem studium immodicum consectandi terrestrium bonorum vanitatem, ac sensim, caritate resurgente, motus contentionesque sociales conticescent. 14. Nunc autem, si ab hominum communitate ad proprias Ecclesiae res considerandas cogitationem convertimus, est profecto, cur animus Noster, tam magna temporum calamitate percussus, aliqua saltem ex parte rafieiatur. Nam, praeter argumenta, quae se dant apertissima, divinae illius virtutis ac firmitatis qua pollet Ecclesia, non parum consolationis ipsa Nobis offerunt, (piae Decessor Noster Pius X. cum sedem Aposfolicam sanctissimae vitae exemplis illustrasset, praeclara Nobis reliquit suae actuosae providentiae munera. Videmus enim eius opera inflammatum universe in sacro ordine studium religionis, excitatam christani populi pietatem; promotam in consociationibus catholicorum actionem ac disciplinam; qua natura temporum consultum; a magisteriis sacrarum disciplinarum depulsa temerariae novitatis pericula; maiestati sacrorum artem musicam digne servire iussam auctumque liturgiáé decus: novis praeconum Evangelii missionibus Christianum late nomen propagatum. Magna sunt ista quidem Decessoris in Ecclesiam promerita, quorum memoriam grate posteritas conservabit. Quoniam tamen ager Patrisfamilias semper, Deo permittente, inimici hominis malignitati patet, nunquam est futurum, ut ibi elaborandum non sit, ne zizania luxuriantia bonis frugibus officiant. Itaque, interpretantes dictum quoque Nobis, quod prophetae Deus dixerat: Ecce constitui te hodie super gentes et super regna, ut evellas et destruas ... et aedifices et plantes27), quaecumque erunt mala prohibenda, bona provehenda, quantum erit in Nobis, summusque studio curabimus quoad Pastorum Principi rationem a Nobis administrati muneris placeat repetere. \ 15. Iam nunc igitur, Venerabiles Frateres, cum vos universos primo litteris affamur, commodum videtur Nobis nonnulla attingere capita rerum, quibus praecipuas quasdam curas adhibere decrevimus: ita, maturantibus vobis vestra opera adiuvare Nostram, maturius etiam optati fructps exsistent. Principio, quoniam in omni hominum societate, quavis de causa coiverint, ad sucessum communis causae maxime interest socios in idem summa conspiratione conniti, omnia Nobis faciendum est, ut dissensiones atque discordiae inter catholicos, quaecumque sunt, desinant esse; novae ne posthac oriantur; sed ii iam unum idemque omnes et sentiant et agant. Probe Dei Ecclesiaeque hostes intelligunt, nostrorum quodvis in propugnando dissidium sibi esse victoriae: quare illam habent usitatissimam rationem, ut cum catholicos homines viderint coniunctiores, tum, callide inficientes eis discordiarum semina, coniunctionem dirimere nitantur. Quae utinam ratio ne ita saepe ex voluntate eis evenisset, tanto cum religiosae rei detrimento! Ttaque ubi potestas legitima quid certo praeceperit, nemini fas esto negligere praeceptum. propterea quia non probetur sibi: sed quod cuique videatur, id quisque subiiciat eius auctoritati, cui subest, eique ex officii conscientia, pareat. Item nemo privatus, vel libris diariisve vulgandis vel sermonibus publice habendis, se in Ecclesia 25) Hebr. XIII, 13. 26j II. Cor. IV, 17. ' 27j Jerem. I. 10.