Püspöki körlevelek 1914 (Szombathely, 1915)
115 — ritatis lege, fraternis animis inter se diligant. Cuius quidem amoris non ea certe vis est, ut conditionum, ideoque ordinum distinctionem amoveat, — quod non magis potest fieri, quam ut in corpore animantis una eademque membrorum omnium actio sit ac dignitas — sed tamen efficiet, ut qui loco superiores sunt, demittant se quodammodo ad inferiores; et non solum iuste adversus eos, quod par est, sed benigne, comiter, patienter sese gerant; hi autem illorum et laetentur prosperitate et confidant auxilio; sic prorsus, uti ex familiae eiusdem filiis minor natu maioris patrocinio praesidioque nititur. 12. At enim, Venerabiles Fratres, quae hactenus deplorando persecuti sumus, ea radicem habent altiorem: ac, nisi ad ipsam evellendam studia bonorum incumbant, illud profecto, quod est in votis, id est rerum humanarum stabilis et mansura tranquillitas, non sequatur. Ea quae sit, monstrat Apostolus: Radix . . . omnium nudorum est cupiditas'2). Etenim, si quis recte consideret mala quibus nunc aegrotat humana societas, ex hac stirpe oriuntur omnia. Quandoquidem et perversitate scholarum, quibus aetatula cerea fingitur, et improbitate srciptorum, quibus, quotidie aut per intervalla, imperitae multitudinis mens formatur, et aliarum causa rerum, ad quas opinio popularis exigitur, quando, inquimus, ille infusus est animis perniciosissimus error, non sperandum esse homini sempiternum aevum in quo beatus sit; hic, hic licere ei esse beata, divitiis, honoribus, voluptatibus huius vitae fruendis; nemo mirabitur hos homines, natura factos aci beatitatem, ea vi qua ad eorum adeptionem bonorum rapiuntur, eadem quicquid sibi moram in hac re aut impedimentum fecerit, repellere. Quoniam vero haec bona non aequaliter dispertita sunt in singolus, et quia socialis auctoritatis est prohibere, ne singulorum libertas tines excedat alienumque occupet, idcirco et odio habetur auctoritas, et miserorum in fortunatos ardet invidia, et inter ordines civium mutua contentione certatur, nitentibus quidem aliis attingere id quovis pacto et eripere quo carent, aliis autem retinere quod habent, atque etiam augere. 13. Hoc ipsum Christus Dominus eunt prospiceret futurum, in divinissimo illo sermone, quem in monte habuit, terréstrés hominis beatitiidines quae essent, data opera explicavit: in quo Christianae philosophiae quodammodo fundamenta posuisse dicendus est. Quae quidem vel hominibus perquam alienis a Fide, singularem sapientiam et absolutissimam de religione ac moribus doctrinam continere visa sunt: et certe consentiunt omnes neminem ante Christum, qui ipsa est veritas, nec similiter eadem de re, nec pari gravitate ac pondere, nec tanto cum sensu amoris unquam praecepisse. Iam divinae huius philosophiae illa intima ei recondita ratio est, quod quae mortalis vitae appellantur bona, speciem quidem boni habent, vim non habent; ideoque non sunt ea, quibus fruens, homo beate possit vivere. Deo enim auctore, tantum abest ut opes, gloria, voluptas beatitatem afferant homini, ut, si vere hac potiri velit, debeat iis omnibus, Dei ipsius causa, carere: Reati pauperes . . . Beati, qui nunc fletis . . . Reati eritis cum vos oderint homines, et eum separaverint vos, et exprobraverint, et eiecerint nomen vestrum tanquam nudum.22 23) Scilicet per dolores, aerumnas, miserias vitae huius, si quidem ea toleremus ut oportet, aditum nobis ipsi patefacimus ad perfecta illa et immortalia bona, quae praeparavit Deus iis, qui diligunt illum.24) Verum haec tanti momenti doctrina Fidei apud plurimos negligitur, apud multos penitus oblitterata videtur. — Atqui necesse est, Venerabiles Fratres, ad eam renovari omnium animos: non alio pacto homines et hominum societas conquiescent. Quicumque igitur quovis aerumnarum genere affliguntur, eos hortemur non oculos demittere in terram, qua peregrinamur, sed tollere ad caelum, quo tendimus: non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquiri22) I. Tim. VI, 10. 23) Luc. VI, 20—22. 2i) I. Cor. II, 9.