Püspöki körlevelek 1914 (Szombathely, 1915)

— 114 — nisi quid iubeant divinis contrarium legibus: Ideo necessitate subditi estote, non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam10). Congruit cum verbis Pauli, quod ipse Apostolorum Princeps docet: Subiecti igitur estote omni humanae creaturae pro­pter Deum: sive regi, quasi praecellenti: sive ducibus, tamquam ab eo missis . . .19 20 21). Ex quo idem Gentium Apostolus colligit, eum qui homini legitime imperanti con­tumax obsistat, Deo obsistere ac sempiternas sibi parare poenas: Itaque qui resistit potestati. Dei ordinationi resistit. Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acqui­runt'1). 9. Meminerint hoc Principes rectoresque populorum, ac videant num prudens ac salutare consilium cum potestati publicae tum civitatibus sit a sancta Jesu Christi religione discedere, a qua tantum ipsa potestas habet roboris et firmamenti. Etiam atque etiam considerent, num doctrinam Evangelii et Ecclesiae velle a disciplina civitatis, a publica iuventutis institutione exclusam, civilis sapientiae sit. Nimis expe­riendo cognitum est, ibi hominum iacere auctoritatem, unde exsulet religio. Quod enim primo nostri generis parenti, cum officium deseruisset, contigit, idem civita­tibus usu venire solet. Ut in illo, vix voluntas a Deo defecerat, effrenatae cupidi­nes voluntatis repudiarunt imperium; ita ubi qui res moderantur populorum, divi­nam contemnunt auctoritatem, ipsorum auctoritati illudere populi consueverunt. Reliquitur sane, quod assolet, ut ad turbidos motus comprimendos vis adhibeatur: sed quo tandem fructu? Vi corpora quidem, non animi comprimuntur. 10. Sublata igitur aut debilitqta illa duplici coniunctione, unde efficitur ut omne socieatatis corpus cohaereat, id est vel membrorum cum membris ob caritatem mutuam, vel eorundum cum capite ob auctoritatis obsequium, quisnam hire miretur, Venerabiles Fratres, hanc hominum societatem dispertitam in duas tamquam acies videri, quae inter se acriter et assidue digladientur? Stant contra eos quibus aliquam bonorum copiam aut fortuna tribuit aut peperit industria, proletarii et opifices, prop­­terea flagrantes malevolentia, quos cum eandem naturam participent, non tamen in eadem, ac ipsi conditione versentur. Scilicet, ut semel infatuati sunt concitatorum fallaciis, quorum ad nutum solent se totos fingere, (piis eis persuadeat, non ex eo, quod homines sunt pares natura, sequi ut parem omnes obtinere debeant in commu­nitate locum, sed eam esse singulorum conditionem, quam sibi quisque suis mo­ribus, nisi res obstiterint, comparavit? Ita,qui tenuiores cum copiosis depugnant, quasi alienas hi bonorum partes occuparint, non contra iustitiam caritatemque tan­tum, verum etiam contra rationem faciunt, praesertim cum et ipsi possint honesta laboris contentione meliorem sibi fortunam quaerere, si velint. — Quae vero quanta­que hoc invidiosum certamen ordinum tum singulis tum communitati civium gignat incommoda, dicere nil attinet. Videmus omnes deploramusque crebras cessationes ab opere, quibus civilis publicaeque vitae cursus in ministeriis etiam apprime neces­sariis repente inhiberi solet: item minaces turbas et tumultus, in quibus non raro accidit, ut armis res geratur et humanus effluat eruor. 11. Non hic videtur Nobis argumenta repetere, quibus Socialistarum alio­­rumque in hoc genere errores manifesto convincuntur. Egit hoc ipsum sapientissime Leo XIII. Decessor Noster in Encyclicis Litteris sane memorandis: vosque, Venerabi­les Fratres, pro vestra diligentia curabitis, ut gravissima illa praecepta ne unquam oblivioni dentur, imo in consociationibus ac coetibus catholicorum, in sacris concio­nibus, in publicis nostrorum scriptis illustrentur docte atque inculcentur, quando­­cumque res postulaverit. Sed potissimum neque enim hoc iterare dubitamus — omni argumentorum ope, quae vel Evangelium, vel ipsa hominis natura, vel publicae privataeque disciplinae ratio suppeditat, studeamus hortari omnes, ut ex divina ca-19) Ibid. 5. 20) I. Petr. II. 13—14. 21) ltom, XIII, 2.

Next

/
Thumbnails
Contents