Püspöki körlevelek 1914 (Szombathely, 1915)

— 113 — infer nos esse, tum suos appellat: Omnes autem vos fratres estis.12 * 14 *) Ut sit ipse pri­mogenitus in multis fratribus.11) Quod vero ad fraternum amorem excitandum, vet erga eos quos naturae superbia contemnit, valet plurimum, in intimo quoque suae ipse vult agnosci personae dignitatem: Quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis.'’) Quid, quod sub exitum vitae impensissime rogavit Patrem, ut quotquot in se ipsum essent credituri, omnes caritatis copulatione essent unum? Sicut tu Pater in me, et ego in te.1") Denique e cruce pendens, suum sanguinem in nos omnes exhausit, unde quasi coagulati compactique in unum corpus, sic amare­mus inter nos, quemadmodum inter membra eiusdem corporis summa amicitia est. Verum longe aliter se habent mores horum temporum. Nunquam fortasse frater­nitatis humanae tanta fuit, quanta hodie, praedicatio, quin imo non dubitant, Evan­­gelii voce neglecta, operaque Christi et Ecclesiae posthabita, hoc fraternitatis stu­dium eifere, tamquam unum e maximis muneribus, quae huius aetatis humanitas pepererit. Re tamen vera, numquam minus fraterne actum est inter homines, quam nunc. Crudelissima ob dissimilitudines generis sunt odia; gentem a gente potius simultates, quam regiones separant; eadem in civitate, eadem intra moenia flagrant mutua invidia ordines civium; inter privatos autem omnia amore sui, tamquam suprema lege, diriguntur. 6. Videtis, Venerabiles Fratres, quam necesse sit omni studio eniti, ut Jesu Christi caritas rursus in hominibus dominetur. Hoc certe semper Nobis propositum habituri sumus, velut proprium Nostri Pontificatus opus; hoc ipsum studete vos, hortamur. Ne desistamus vel inculcare auribus hominum vel re praestare illud Joan­­nis: Diligamus alterutrum.16) Praeclara certe, valdeque commendanda sunt illa qui­bus haec aetas abundat beneficentiae causa institutis; at enim, si quid ad Dei et aliorum caritatem in animis fovendam conferant, tum demum solidae utilitatis sunt: quod si nihil eo conferant, nulla sunt; nam qui non diligit, manet in morte.17 18) 7. Alteram diximus communis perturbationis causam in eo consistere, cpiod iam non sancta vulgo sit eorum, qui cum potestate praesunt, auctoritas. Ex quo enim placuit omnis humanae potestatis non a Deo, rerum conditore et dominatore, sed a libera hominum voluntate deducere originem, vincula officii, quae eos inter qui praesunt et cpii subsunt, intercedere debeant, adeo extenuata sunt, ut prope- . modum evanuisse videantur. Immodicum enim studium libertatis cum contumacia eoniunctum, paullatim usquequaque pervasit, idque ne domesticam quidem societa­tem, cuius potestatem luce clarius est a natura proficisci, intactam reliquit; quin etiam, quod magis dolendum est, in sacros usque recessus penetravit. Hinc con­­temtio nascitur legum; hinc motus multitudinum; petulantia reprehendendi quid­­quid iussum sit; hinc sexcentae repertae viae ad disciplinae nervos elidendos; hinc immania illorum facinora, qui. quum se nulla teneri lege profiteantur, nec fortunas hominum verentur nec vitam perdere. 3. Ad hanc opinandi agendique pravitatem, qua societatis humanae constitu tio pervertitur, Nobis quidem, quibus magisterium veritatis divinitus mandatum est, facere non licet; populosque admonemus illius doctrinae, quam nulla hominum pla­cita mutare possunt: Non est potestas nisi a Deo: quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt'") Quisquis igitur inter homines praeest, sive is princeps est sive infra principa­tum, eius divina est origo auctoritatis. Quare Paulus non quovis modo, sed religiose, id est ex conscientiae officio, obtemperandum iis esse dicit, qui pro potestate iubent, 12) Matth. XXIII. 8. 18) Rom. Vili. 29. 14j Matth. XXV. 40. 1B) Joan. XVII. 21. 16j I. Joan. III. 23. 17) Ibid. 14. 18) Rom. XIII, 1.

Next

/
Thumbnails
Contents