Püspöki körlevelek 1914 (Szombathely, 1915)

— 112 — bellis, tristis cohors, comitari solent, civitates, domus, singuli premuntur: crescit immensum in dies viduarum orborumque numerus; languent, interceptis itineribus, commercia; vacant agri, silent artes; in angustiis locupletes, in squalore inopes, in luctu sunt omnes. 3. Hisce Nos tam extremis rebus permoti, in primo tamquam limine Ponti­ficatus maximi, Nostrarum partium esse duximus, suprema illa Decessoris Nostri, praeclarae sanctissimaeque memoriae Pontificis, revocare verba, iisque iterandis, Apostolidon officium auspicari; vehementerque eos, qui res regunt vel gubernant publicas, obsecravimus, ut respicientes quantum effusum iam esset lacrimarum et sanguinis, alma pacis munera reddere populis maturarent. Atque utinam, Dei mi­serentis beneficio, fiat, ut, quem Angeli in ortu divini hominum, Redemptoris faus­tum cecinere nuntium idem, ineuntibus Nobis vicarum Ipsius munus, celeriter inso­­net: In terra pax hominibus bonae voluntatis.°) Audiant Nos ii, rogamus, quorum in manibus fortuna civitatum sita est. Aliae profecto adsunt viae, rationes aliae, quibus, si qua sunt violata inra, sarciri possint. Has, positis interim armis, bona experiantur fide animisque volentibus. Ipsorum Nos universarumque gentium amore impulsi, nulla Nostra causa, sic loquimur. Ne sinant igitur hanc amici et patris vocem in irri­tum cadere. 4. At vero, non solum huius cruenti dimicatio belli miserrimos habet populos, Nosque anxios et sollicitos. Alterum est, in ipsis medullis humanae societatis inhae­rens, furiale malum; idque omnibus, quicumque sapiunt, est formidini, utpote quod, cum alia iam attulerit et allaturum sit detrimenta civitatibus, tum huius luctuosissimi belli semen hire habeatur. Etenim ex quo Christianae sapientiae praecepta atque in­stituta observari desita sunt in disciplina rei publicae, cum stabilitatem tranquillita­temque ordinis illa ipsa continerent, necessario nutare funditus coeperunt civitates, ac talis et mentium conversio et morum demutatio consecuta est, ut, nisi Deus mature adiuvet, impendere iam humanae consortionis videatur exitium. Itaque haec cernimus: abesse ab hominum cum hominibus coniunctione benevolentiam mutuam; despicatui haberi eorum qui praesunt, auctoritatem, ordines cum ordinibus civium iniuriose contendere; fluxa et caduca ita sitienter appeti bona, quasi non alia sini, eaque multo potiora, homini proposita ad comparandum. His quidem quatuor capi­tibus causas totidem contineri arbitramur, cur societas humani generis adeo graviter perturbetur. Danda igitur communiter est opera, ut pellantur e medio, Christianis nimirum principiis revocandis, si vere consilium est pacare communes res recteque componere. 5. Ac primum Christus Dominus, cum hanc ipsam ob causam de caelis des­cendisset, ut, quod invidia diaboli eversum fuerat, reslitueret in hominibus regnum pacis, non alio illud voluit niti fundamento, nisi caritatis. Quare haec saepius: Man­datum novum do vobis: ut diliqatis invicem;") Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem;5 6 7 8 *) Haec mando vobis, ut diligatis invicem;s) tamquam si unum hoc suum esset offieum et munus, adducere homines, ut diligerent inter se. Atque huius rei gratia, quod non adhibuit argumentorum genus? Suspicere in caelum nos omnes iubet: Unus est enim Peder vester, qui in caelis est.°) Omnes nullo nationis aut linguae aut nationum discrimine, eamdem docet formulam precandi: Pater No­ster, qui es in caelis;10) quin etiam affirmat Patrem caelestem, in beneficiis naturae dilargiendis, ne merita quidem singulorum discernere: Qui solem suum oriri facit super bonos et medos; et pluit super iustos et iniustos.11) Fratres etiam nos tum dicit 5) Luc. II. 14. 6) Joan. XIII. 34. 7) Joan. XV. 12. ■I Joan. XV. 17. 8) Matth. XXIII. 9. 10) Matth. VI. 9. “) Matth. V. 45.

Next

/
Thumbnails
Contents