Püspöki körlevelek 1914 (Szombathely, 1915)
XIX. BENEDICTUS PF. XV. Nr. 6495 Encyclica Benedicti VENERABILES FRATRES SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. 1. Ad beatissimi Apostolorum Principis cathedram arcano Dei providentis con silio, nullis Nostris meritis, ubi provecti sumus, cum quidem Christus Dominus ea ipsa Nos voce, qua Petrum, appellaret, pasce agnos meos, pasce oves meas1); continuo Nos summa cum benevolentiae caritate oculos in gregem, qui Nostrae mandabatur curae, convertimus; innumerabilem sane gregem, ut qui universos homines alios alia ratione, complectatur. Omnes enim, quot quot sunt, Jesus Christus a peccati servitute, profuso in pretium suo sanguine, liberavit; nec vero est ullus, qui a beneficiis redemptionis huius exceptione excludatur: itaque genus humanum divinus Pastor partim Ecclesiae suae caulis iam feliciter inclusum habet, partim se eodem compulsurum amantissime affirmat: Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili: et illas oportet me adducere, et vocem meam audient.2) Equidem non vos hoc celabimus, Venerabiles Fratres: anteomnia, divina certe benignitate excitatum, sensimus in animo incredibilem quendam studii et amoris impetum ad cunctorum salutem hominum quaerendam; atque illud ipsum fuit Nostrum in Pontificatu suscipiendo votum, quod Jesu, mox crucem subeuntis, fuerat: Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi.3) 2. lain vero, ut primum licuit ex hac arce Apostolicae dignitatis rerum humanarum cursum uno quasi obtutu contemplari, cum lacrimabilis obversaretur Nobis ante oculos civilis societatis conditio, acri sane dolore affecti sumus. Quo enim pacto fieret ut Nostrum communis omnium Patris animum non vehementissime sollicitaret hoc Europae atque adeo orbis terrae spectaculum, quo nullum fortasse nec atrocius post hominum memoriam fuit, nec luctuosius? Omnino illi advenisse dies videntur, de quibus Christus praenuntiavit: Audituri . . . estis praelia, et opiniones praeliorum . . . Consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum.*) Tristissima usquequaque dominatur imago Delii; nec fere nunc est aliud quod hominum cogitationes occupet. Maximae sunt praestantissimaeqüe opulentia gentes quae dimicant: quamobrem quid mirum, si horrificis liene instructae praesidiis, quae novissime ars militaris invenit, conficere se mutuo exquisita quadam immanitate contendant? Nec ruinarum igitur nec caedis modus: quotidie novo redundat cruore terra, ac sauciis completur exanimisque corporibus. Num, quos ita videris alteros alteris infestos, eos dixeris ab uno omnes prognatos, num eiusdem naturae, eiusdem societatis humanae participes? Num fratres agnoveris, quorum unus est Pater in coelis? Dum autem infinitis utrimque copiis furiose decernitur, interea doloribus et miseriis, quae B Joan. XXI. 15—17. 2) Joan. X. 16. 3) Joann. XVII. 11. 4) Matth. XXIV. 6, 7. Papae XV. > L L A > L L L ► b