Püspöki körlevelek 1914 (Szombathely, 1915)

96 — Nr. 5816. Primae Literae apo­­stolicae Be­nedicti P. XV. iussu episcoporum in unaquaque paroecia publicas peragere supplicationes, ut mi­sericors Deus, quasi piorum precibus defatigatus, funestas belli faces amoveat quan­tocius detque benignus iis, qui publicae rei praesunt, cogitare cogitationes jiacis et non afflictionis. Ex aedibus Vaticanis, die II augusti MGMXIV. PIUS PP. X. BENEDICTUS PP. XV. Ad universos orbis catholicos. Ubi primum in beati Petri cathedra constituti sumus, equidem probe conscii quam impares tanto esse­mus muneri, arcanum reverentissime adoravimus consilium Dei providentis, qui Nostrae humilitatem personae ad hanc sublimitatem gradus evexisset. Quod si, non idoneis ornati laudibus meritorum, tamen fidenter administrationem summi Ponti­ficatus suscepisse videmur, dumtaxat divinae benignitatis fiducia suscepimus, mi­nime dubitantes, quin is Nobis opportunam collaturus esset et virtutem et opem, qui maximum imposuisset onus dignitatis. lam ex hoc Apostolico fastigio ut omnem dominicum gregem, Nostrae demandatum curae, circumspeximus, continuo percussit Nos horrore atque aegritudine inenarrabili immane totius huius belli spec­taculum, cum tantam Europae partem, igni ferroque vastatam, rubescere videre­mus sanguine Christianorum.Scilicet a Pastore bono, Iesu Christo, cuius obtinemus locum in gubernanda Ecclesia, hoc ipsum habemus, ut omnes, quotquot sunt, eius agnos et oves visceribus paternae caritatis complectamur. Quoniam igitur pro eorum salute, ipsius exemplo Domini, debemus esse, ut sumus, parati vel animam ponere, certum ac deliberatum Nobis est, quantum in Nostra erit potestate, nihil facere re­liqui, quod ad celerandum huius calamitatis finem pertineat. In praesens autem, antequam, more institutoque Romanorum Pontificum, sub Initium Apostolatus universos sacrorum Antistites encyclicis appellemus litteris non possumus quin Decessoris Nostri sanctissimi et immortali memoria digni, Pii X, extremam illam decedentis excipiamus vocem, quam, in primo huius belli fragore, apostolica ei sollicitudo atque amor humani generis quodammodo expressit. Itque dum Nosmet ipsi, oculis manibusque ad caelum sublatis, erimus Deo supplices, omnes Ecclesiae filios, praesertim qui sunt sacri ordinis, ut ille perstudiose hortatus est, ita Nos hortamur atque adeo obsecramus pergant, insistant, contendant, privatim humili prece, publice supplicationum frequentia, arbitrum ac dominatorem rerum implo­rare Deum, cpioad suae misericordiae memor, hoc flagellum iracundiae, quo quidem a populis poenas peccatorum repetit, deponat. Adsit vero et faveat, pre­camur, communibus votis Virgo Deipara, cuius beatissimus ortus, hoc ipso con­celebratus die, hominum generi laboranti, tamquam aurora pacis, illuxit, cum eum esset paritura, in quo voluit Pater aeternus reconciliare omnia, pacificans />er sanguinem cnicis eius sioe quae in terris, sive quae in caelis sunt.1 Eos autem, qui res temperant populorum, oramus vehementer atque ob­testamur, ut iam inducant animum sua omnia dissidia saluti societatis humanae remittere; considerent iam nimis miseriarum et luctuum huic mortali vitae co­mitari, ut non eam oporteat longe miseriorem ac luctuosiorem reddere; satis esse velint quod iam editum est ruinarum, satis quod effusum est humani cru­­oris; properent igitur pacis inire consilia et miscere dextras; praeclara enimvero tum sibi tum suae quisque genti ferent a Deo praemia; optime de civili homi­num consortione merebuntur; Nobis autem, qui ex hac eadem tanta perturbati­one rerum non mediocres difficultates in ipso auspicando Apostolico munere ex­perimur, sane gratissimum se facturos sciant atque optatissimum. Datum ex aedibus Vaticanis, die VIII Septembris, in festo Mariae Sanc­tissimae nascentis, anno MCMXIV. BENEDICTUS PP. XV. 1 Coloss. 1, 20.

Next

/
Thumbnails
Contents