Püspöki körlevelek 1914 (Szombathely, 1915)

95 II. Titulum „Cordis Iesu eucharistici“ permitti tantum posse in approbatis sub eo titulo confraternitatibus; dummodo idem hoc sensu accipiatur, quo intel­­ligitur sacratissimum Cor Iesu prouti praesens est in Ssmo Eucharistiae Sacra­mento. III. Quum vero eiusmodi titulus non sit canonicus et liturgicus immo no­vitatem sapiat, nunquam eum esse recognoscendum et admittendum in sacra liturgia. IV. Confraternitates autem, quae eo titulo nuncupantur, nullum aliud fes­tum tamquam proprium celebrare posse, nisi festum sacratissimi Cordis Iesu cum Ecclesia universali, vel festum Ssmi Corporis Christi. Contrariis non obstantibus quibuscumque, etiam speciali mentione dignis. Die 15 iulii 1914. Fr. S. Card. Martinelli, S. R. C. Praefectus. L. t S. t Petrus La Fontaine, Ep. Charystien., Secretarius. Sacrae Rituum Congregationi sequentia dubia pro opportuna solutione pro­posita sunt: I. Occurrente aut concurrente Festo Conversionis S. Pauli Apostoli cum Do­minica Sexagesimae, fieri ne debet de ipso Festo commemoratio, quamvis in Ora­tione Dominicae fiat mentio de eodem Apostolo? II. Si infra Octavam simplicem Nativitatis B. Mariae Virg. dicenda sit Missa votiva eiusdem B. Mariae Virg., legenda est Missa votiva de Tempore, an Missa ul in Festo Nativitatis? et quatenus affirmative ad secundum, adiungi ne debentG/orio et Credo? Ili. Officia de Communi plurimorum Confessorum Pontificum vel non Pon­tificum et plurium Virginum vel non Virginum per Decretum S. R. C. diei 12 maii 1914 adprobata valentne inseri et adiici tantum Propriis Officiorum rite adproba­­tis; an etiam ipsi Breviario Romano? Et sacra eadem Rituum Congregatio,' audito specialis Commissionis suffra­gio, singulis quaestionibus propositis ita respondendum censuit: Ad I. Affirmative. Ad II. Legatur Missa ut in Festo Nativitatis B. Mariae Virg. cum Gloria sed sine Credo. Ad III. Affirmative ad primam partem, iuxta citatum decretum; negative ad secundam partem; quia per enunciata officia ob plurium petitionem et instantem necessitatem provisum est ad tempus iuxta Motu Proprio Abhinc duos annos et ad mentem decreti approbationis editoris typicae Breviarii Romani, diei 25 martii 1914. Atque ita rescripsit ac servari mandavit. Die 7 augusti 1914. Fr. S. Card. Mar­tinelli, Praefectus. L. t S. t Petrus La Fontaine, Ep. Charyst., Secretarius. Nr. 5814. Dubia a S. C R. soluta. L ! i l [ Dum Europa fere omnis in anfractus abripitur funestissimi belli, cuius quae pericula, quas clades, quem exitum qui paullulum reputaverit, is profecto luctu atque horrore se confici sentiat, non possumus non gravissime et Ipsi affici, non angi animo moerore acerbissimo, quum simus de tot populorum salute ac vita solliciti. In tanta rerum omnium perturbatione ac discrimine plane sentimus atque intelli­­gimus hoc a Nobis paternam caritatem, hoc apostolicum ministerium postulare, ut christifidelium omnium animos eo convertamus impensius, unde venit auxilium, ad Christum, dicimus, principem pacis et Dei atque hominum mediatorem poten­­tissiimun. Huius igitur thronum gratiae ac misericordiae adeant omnes, hortamur, quotquot sunt per orbem catholici imprimisque viri e clero; quorum insuper erit, Nr. 5815. Pii P, X. ul­tima hortatio.

Next

/
Thumbnails
Contents