Püspöki körlevelek 1914 (Szombathely, 1915)

94 Nr. 5811. Plenaria indulgentia „Toties quo­­ties“ concedi­tur in defunc­torum sola­men die 2 novembris. Nr. 5812. Preces iacula­­toriae in hon. Ss. Cordis. Nr. 5813. Alterum decretum su­per insuetos cultus titulos. religione invigilent, ne S. C. decreta posthabeantur, et ecclesiarum rectores do­ceant, quae in casu, iuxta decreta, permissa quaeque vetita sunt. Summa autem Decretorum haec est: Lux electrica vetita est non solum una cum candelis ex cera super altaribus (4097), sed etiam loco candelarum vel lampadum, quae coram Ssmmo Sacramento vel Reliquiis Sanctorum praescriptae sunt. Pro aliis ecclesiae locis et ceteris casibus, illuminatio electrica, ad prudens Ordinarii iudicium, permittitur, dummodo in omnibus servetur gravitas, quam sanctitas loci et dignitas S. Liturgiáé postulant (3859, 4206 et 4210 ad 1). Nec licet tempore expositionis privatae vel publicae interiorem partem ciborii cum lampadibus electricis in ipsa parte interiori collocatis illuminare, ut Ssma Eucharistia melius a fidelibus conspici possit (4275). Atque ita rescripsit et servari mandavit. Die 24. iunii 1914. Fr. S. Card. Martinelli, Praefectus. L. t S. t Petrus La Fontaine, Ep. Charystien,. Secretarius. Die 25. Iunii, 1914. Ssmus D. N. D. Pius div. prov. Pp. X, in audientia R. P. D. Adsessori S. Officii impertita, perlibenter suscipiens preces multorum, praesertim Sacrorum Antistitum, ampliori cupientium suffragio animabus in pur­gatorio degentibus subvenire, quo die generalis in Ecclesia universa defunctorum celebratur commemoratio, accedente eminentissimorum Patrum Cardinalium In­quisitorum generalium voto, in Congregatione habita feria IV, die 24 iunii anno 1914, favorabiliter expresso, benigne concedere dignatus est, ut die secunda no­vembris cuiuslibet anni, christifxdeles, confessi ac s. Communione refecti, quoties aliquam ecclesiam vel publicum aut semipublicum oratorium, defunctis suffra­gaturi visitaverint, ibique ad mentem Summi Pontificis oraverint, toties plena­riam Indulgentiam, animabus piacularibus flammis addictis tantummodo profu­turam, lucrari valeant. Praesenti in perpetuum valituro, absque ulla Brevis ex­peditione. Contraris quibuscumque non obstantibus. D. Card. Ferrata, Secreta­rius. L. + S. Donatus, Archiep. Ephesin., Adsessor. Ssmus Dnus noster Pius div. prov. Pp. X in audientia R. P. D. Commis­­sario S. Officii impertita, die 11 iulii 1914, benigne concedere dignatus est, ut quicumque christifideles, corde saltem contrito ac devote, iaculatoriam precem ,,Laudetur Cor sacratissimum lesu in sanctis.simo Sacramento“ recitaverint, quo­ties id egerint, Indulgentiam centum dierum, defunctis quoque adplicabilem, luc­rari valeant. Praesenti in perpetuum valituro absque ulla Brevis expeditione. Contrariis quibuscumque non obstantibus. D. Card. Ferrata, Secretarius. E. t S. t Donatus Archiep. Ephesin., Adsessor. Edito decreto S. R. C. die 28 martii 1914 „De insuetis cultus titulis“ Subdirector generalis consociationis, quam vocant a Corde lesu eucharistico, op­portunum putavit secretis literis significare multis Rmis locorum Ordinariis nonnulla circa interpretationem ipsius decreti, non adeo veritati innixa, et quae facile confusionem ingerunt. Quod quum ad aures Ssmi Dni nostri Pii Papae X pervenerit, de cuius mandato decretum una cum altero S. Officii diei 27 maii 1891 evulgatum fuerat, earumque literarum tenorem Ipse noverit, agendi ratio­nem praedicti Subdirectoris eiusque incongruum zelum improbans, ad omnem ambiguitatem praecavendam, quae ex illis secretis literis oriri poterit, haec quae sequuntur publicari iussit: I. Decretum S. R. C. diei martii 1914 iterum confirmari cum sententia: In decisis et amplius.

Next

/
Thumbnails
Contents