Püspöki körlevelek 1913 (Szombathely, 1914)

N. 2920. Demonialiun et sororum confessioni­bus. — 64 — DECRETUM DE MONIALIUM ES SORORUM CONFESSIONIBUS. n Cum de sacramentalibus Monialium et Sororum confessionibus moderandis plu­­res ad hunc diem, ex re et ex tempore, iussae sint leges, eas aliqua ex parte immu­tatas et apte dispositas, visum est in unum colligere Decretum, prout sequitur: 1. Unicuique religiosae communitati tum Monialium tum Sororum, regulariter, unus dumtaxat detur Confessarius ordinarius: nisi ob magnum ipsarum numerum, vel aliam iustam causam, alterum vel plures dari oporteat. 2. Confessarius ordinarius, regulariter, non ultra triennium in hoc munere per­maneat, Episcopus tamen seu Ordinarius eum ad secundum, immo etiam ad tertium triennium confirmare poterit: a) si ob sacerdotum ad hoc oficium idoneorum penuriam aliter providere ne­queat ; vel b) si major Religiosarum pars, earum quoque quae in aliis negotiis ius non habent ferendi suffragium, in eiusdem Confessarii confirmationem, per secreta suffragia, convenerit; dissentientibus tamen si velint, aliter providendum erit. 3. Pluries in anno, unicuique religiosae communitati detur Confessarius extra­ordinarius, ad quem omnes Religiosae accedant oportet, saltem ut benedictionem accipiant. 4. Unicuique domui religiosae aliquot ab Ordinario sacerdotes deputentur, quos Religiosae in casibus particularibus, confessionis peragendae causa, facile vocare queant. 5. Si qua Religiosa, ad animi sui quietem et maiorem in via Dei progressum, aliquem specialem Confessarium vel moderatorem spiritualem postulet, erit facile ab Ordinario concedendus; qui tamen invigilabit, ne ex hac concessione abusus irrepant: quod si irrepserint, eos caute et prudenter eliminet, salva tamen conscientiae libertate. 6. Si Religiosarum domus Ordinario loci subiecta sit, hic eligit sacerdotes a confessionibus tum ordinarios tum extraordinarios ; si vero Superiori regulari, hic Con­­fessarios Ordinario loci praesentet, cuius est iisdem audiendi confessiones potestatem concedere. 7. Ad munus Confessarii sive ordinarii, sive extraordinarii, sive specialis, depu­tari possunt sacerdotes, tum e Clero saeculari tum, de Superiorum licentia, e Clero regulari, dummodo tamen nullam habeant in easdem Religiosas in foro externo po­testatem. 8. Hi Confessarii, qui annos quadraginta expleverint oportet, morum integritate et prudentia emineant: at Ordinarius, iusta de causa et onerata eius conscientia, ad hoc munus eligere poterit sacerdotes, qui nondum ea aetate sint, modo memoratis animi laudibus excellant. g. Confessarius ordinarius non potest renuntiari extraordinarius, et praeter casus in articulo 2. recensitos, rursus eligi ut ordinarius, in eadem communitate, nisi post annum ab expleto munere. Extraordinarius immediate ut ordinarius eligi potest. 10. Confessarii omnes sive Monialium sive Sororum, caveant, ne interno vel externo communitatis regimini sese immisceant. 11. Si qua Religiosa extraordinarium Confessarium expetat, nulli Antistitae liceat, vel per se vel per alios, neque directe neque indirecte, petitionis rationem inqui­rere, petitioni verbis vel factis refragari, aut quavis ratione ostendere se id aegre ferre;

Next

/
Thumbnails
Contents