Püspöki körlevelek 1913 (Szombathely, 1914)
— 65 -quod si ita se gesserit, a proprio Ordinario moneatur; si iterum id ipsum peccaverit, ab eodem deponatur, audita tamen prius sacra Congregatione de Religiosis. 12. Omnes Religiosae de sociarum confessionibus nullo modo inter se colloquantur, neque eas sorores carpere audeant, quae apud alium, quam deputatum, confessionem peragant ; secus ab Antistita vel ab Ordinario puniantur. 13. Confessarii speciales, ad monasteriurq, seu domum religiosam vocati, si intelligant Religiosas nulla iusta causa vel necessitatis vel utilitatis spiritualis ad ipsos accedere, eas prudenter dimittant. Monentur praeterea omnes Religiosae, ut facultate sibi concessa specialem petendi Confessarium sic utantur, ut, rationibus humanis sepositis, tantummodo spirituale bonum et majorem in religiosis virtutibus progressum intendant. 14. Si quando Moniales aut Sorores extra popriam domum, quavis de causa, versari contigerit, liceat iis in qualibet ecclesia vel oratorio, etiam semipublico, confessionem peragere apud quemvis Confessarium pro utroque sexu adprobatum. Antistita neque id prohibere, neque de ea re inquirere potest, ne indirecte quidem ; Religiosaeque nihil Antistitae suae referre tenentur. 15. Moniales omnes aut Religiosae, cum graviter aegrotant, licet mortis periculum absit, quemlibet Sacerdotem ad confessiones excipiendas adprobatum arcessere possunt eique, perdurante gravi infirmitate, quoties voluerint, confiteri. 16. Hoc Decretum servandum erit ab omnibus religiosis mulierum familiis, votorum cum solemnium, tum simplicium, ab Oblatis aliisque piis communitatibus, quae nullis votis obstringuntur, etiamsi Instituta sint tantum dioecesana. Obligat etiam communitates, quae in Praelati regularis iurisdictione sunt ; qui nisi fidelem observantiam huius Decreti curet, Episcopus seu Ordinarius ibius loci id agat ipse tamquam Apostolicae Sedis Delegatus. 17. Hoc Decretum Regulis et Constitutionibus uniuscuiusque religiosae familiae addendum erit, et publice legendum lingua vulgari in Capitulo omnium Religiosarum, semel in anno. Itaque praerogatis Emmis Patribus Cardinalibus sacrae Congregationis de Religiosis in plenario coetu ad Vaticanum habito die 31 mensis Januarii anno 1913 sanctissimus Dominus noster Pius PP. X referente infrascripto Secretario hoc Decretum in omnibus adprobare et confirmare dignatus est, et mandare, ut in lucem edatur, et ab omnibus ad quos spectat, in posterum apprime servetur. Contrariis non obstantibus quibuscumque, etiam speciali et individua mentione dignis. Datum Romae, ex Secretaria sacrae Congregationis de Religiosis, die 3. mensis Februarii anno 1913. — Fr. 7. C. Card. Vives, Praefectus. — f Donatus, Archiep. Ephesinus, Secretarius. A principe primate regni Hungáriáé. Nr. 3505/1913. Reverendissimo Ordinariatui Episcopali in Szombathely. Decisioni conferentiae episcoporum Hungáriáé conformiter 7. Febr. a. c. sub nr. 1081. Beatissimo Patri quae sequuntur exposui : »Per Rescriptum S. Congregationis Concilii die 1. Februarii 1912. datum petita et obtenta fuit ab Episcopis Hungáriáé facultas in lege abstinentiae et jejunii N. 2921. Custodes securitatis publicae a lege jejunii et abstinentiae dispensantur.