Püspöki körlevelek 1913 (Szombathely, 1914)

— 35 — § 2. In primo quinquennii anno relationem exhibebunt Ordinarii Italiae, et insu­larum Corsicae, Sardiniae, Siciliae, Melitae, aliarumque minorum adiacentium. § 3. In altero, Ordinarii Hispaniae, Lusitaniae, Galliae, Belgii, Hollandiáé, An­gliáé, Scotiae et Hiberniae, cum insulis adiacentibus. § 4. In tertio, Ordinarii imperii Austro-Ungarici, Germanici, et reliquae Europae cum insulis adiacentibus. § 5. In quarto, Ordinarii totius Americae et insularum adiacentium. § 6. In quinto, Ordinarii Africae, Asiae, Australiae et insularum his orbis par­tibus adiacentium. § 7. Et ita per vices continuas singulis, quae sequentur, quinquenniis. CAN. III. § i. In prima eiusque Ordinarii relatione ad singula quaesita, quae in adiecto Ordine continentur, distincte responderi debet. § 2. In relationibus quae sequentur sufficit, ut Ordinarii ad quaesita in singulis articulis contenta dicant, utrum novi aliquid habeatur, necne. Adiicient vero quomodo et quo fructu ad effectum perduxerint monita et man­data, quae S. Congregatio in sua responsione ad relationem significaverit. §. 3. Relatio latina lingua est conficienda. §. 4. Subsignanda autem erit, praeter quam ab Ordinario, ab uno vel altero ex convisitatoribus, qui de statu dioecesis magis conscii sunt et de ea testificari possunt. Ipsi vero circa ea quae ex relatione noverint, si publici iuris non sunt, gravi secreti lege adstringuntur. CAN. IV. §. i. Omnibus et singulis pariter praecipitur, ut quo anno debent relationem exhibere, beatorum Apostolorum Petri et Pauli sepulcra veneraturi ad Urbem accedant, et Romano Pontifici se sistant. §. 2. Sed Ordinariis, qui extra Europam sunt, permittitur ut alternis quinquennis, idest singulis decenniis, Urbem petant. 3. §. Huic obligationi Ordinarius, vel ipse per se, vel per Coadiutorem aut Auxiliarem Episcopum, si quem habeat, satisfaciet ; vel, iustis de causis a S. Sede probandis, per ideoneum sacerdotem, qui in eadem dioecesi stabilem commorationem teneat. CAN. V. Si annus exhibendae relationi adsignatus, ex toto vel ex parte, inciderit in primum biennium ab inito dioecesis regimine, fas erit Ordinario ab exhibenda relatione et a visitatione sacrorum Liminum peragenda pro ea vice abstinere. CAN. VI. §. i. Proximo anno igio Ordinarii, qui relationis et visitationis obligatione tenentur, ex benigna SSmi D. N. venia eximuntur. §. 2. Annis autem ign et igi2. a relatione et visitatione abstinere licebit Ordinariis, de quibus in §§ 2 et 3 can. II., qui anno igog iuxta veterem temporum periodum legi satisfecerunt. Qui vero de statu suae dioecesis referent, hi ad normam novi Ordinis a S. Sede statuti huic muneri satisfaciant.

Next

/
Thumbnails
Contents