Püspöki körlevelek 1913 (Szombathely, 1914)

— 36 — CAN. VII. Denique cum sacrorum Liminum visitatio et relatio dioecesana ad Apostolicam Sedem non sint confundendae cum lege de visitatione pastorali dioecesis, idcirco vigere pergunt praescripta a Concilo Tridentino, sess. XXIV. cap. III. de reform., his verbis expressa : Propriam dioecesim (Episcopi) per se ipsos, aut, si legitime impediti fuerint per suum generalem Vicarium aut Visitatorem, si quotannis totam propter eius latitudinem visitare non poterunt, saltem maiorem eius partem, ita tamen ut tota biennio per se vel Visitatores suos compleatur, visitare non praetermittant. SSmus autem D. N. Pius Papa X. his canonibus et adiecti Ordinis normis mature perpensis, iussit haec omnia promulgari et evulgari, mandavitque ut ab omnibus ad quos spectat integre serventur, contrariis quibuslibet minime obstantibus. Datum Romae, die 31 mensis decembris anno igog. C. CARD. DE LAI, S. C. Consistoralis Secretarius. L. t S. S. Tecchi, Adsessor. Sabariae, die 26. Februarii igi3-episcopus.

Next

/
Thumbnails
Contents