Püspöki körlevelek 1913 (Szombathely, 1914)

- 34 — Nr. 1294. S. Congregatio Decretum de L{minum visitatione Ss. Liminum. Consistorialis de relationibus dioecesanis et DECRETUM. visitatione ss. Servandum ab omnibus locorum ordinariis, qui s. congregationi de propaganda fide subiecti non sunt. A remotissima Ecclesiae aetate repetenda lex et consuetudo est, qua singuli Episcopi, statis temporibus, Urbem petant, ut sanctorum Apostolorum Petri et Pauli limina venerentur, suaeque statum dioecesis exponant Apostolicae Sedi : cuius rei illu­stria monumenta veteres Ecclesiae annales suppeditant. Eiusmodi autem facti ratio in ipsa Ecclesiae natura et constitutione nititur, utque a sacro Petri primatu necessario fluit, cui christiani gregis universi commissa custodia est, per divina illa praecipientis Domini verba : pasce agnos, pasce oves. In utroque autem munere, quum visitationis sacrorum Liminum, tum relationis de statu dioecesis, debitae Petro eiusque successori submissionis et reverentiae continetur officium. . • Verum, quamvis unum et alterum huius legis caput tot antea saeculis viguerit, serius tamen hac de re certior invecta est disciplina. Est enim Xysto V. tribuendum, quod is, Constitutione edita die 20 mensis decembris 1585, cui initium Romanus Pon­tifex, congrua ratione determinaverit, quibus temporibus et qua lege visitanda sacra Limina essent et reddenda ratio Summo Pontifici de pastoralis officii implemento a Patriarchis, Primatibus, Archiepiscopis et Episcopis : quibus etiam prospexerunt ency­­clicae litterae sacrae Congregationis Concilii, datae die 16 mensis novembris 1673. Abbatibus autem nullius dioecesis cautum est per Constitutionem Benedicti XIV. datam die 23 mensis novembris 1740, quae incipit : Quod sancta. Haec obtinuit ad nostros usque dies disciplina. Verum, effectis hodie multo fa­cilioribus ac tutioribus dioeceses inter et Sanctam Sedem commerciis, iam praesentis aevi conditionibus haud respondere visa sunt ea, quae in memoratis Constitutionibus decreta fuerunt circa visitationes ad sacra Limina ac dioecesum relationes ad Apo­­stolicam Sedem. Re mature agitata in coetu Emorum Virorum Pontificio Iuri in unum corpus redigendo praepositorum, conclusa ab iisdem, SSmi D. N. Pii Papae X iussu, ad hanc S. Congregationem Consistorialem delata sunt, eidemque commissum iudicium, utrum et quomodo eius coetus consilia publici iuris fieri atque in usum deduci possent, etiam ante promulgandum ipsum Codicem. Nunc vero, omnibus diligenter perpensis, iisque inhaerens quae a memorato coetu PP. Cardinalium deliberata sunt, S. Congregatio Consistorialis, de mandato SSmi Domini nostri, Eoque adprobante, decernit quae sequuntur : CAN. I. Abrogata lege temporum, quibus hactenus visitanda fuerunt sacra Limina et relatio Sanctae Sedi exhibenda de statu dioecesis, omnes locorum Ordinarii, quibus dioecesani regiminis onus incumbit, obligatione tenentur referendi singulis quinquenniis ad Summum Pontificem de statu sibi commissae dioecesis ad normam canonum infra positorum et novi Ordinis praesenti decreto adiecti. CAN. II. § i. Quinquennia sunt fixa et communia, incipientque a die 1 mensis Ianuarii anno ign.

Next

/
Thumbnails
Contents