Püspöki körlevelek 1913 (Szombathely, 1914)

— 32 — peregrinari in mente habemus. Humillime igitur Te supplicare sustinemus, quatenus Nobis ita fieri sperare et diem fixum, simulatque necessariis providebitur, consti­tuere liceat. Illustritatis Tuae piis ad aram precibus commendatus persisto Sabariae, die 13. Februarii a. D. 1913. f Joannes Mikes, eppus Sabariensis.« Ardentissime exopto, Fratres Carissimi, ut translationis solemnitati tunc tempo­ris quam maximo poteritis numero una cum fidelibus adesse studeatis. Solemnitas • • . . ' praeparanda commissioni concredita est, quam constituunt Clarissimi domini: Josephus Tóth et Alexander Tauber, Ecclesiae cathedralis canonici ; Alexander Gaál parochus Sabariensis, Joannes Boda cancellariae director et Franciscus Rogács secretarius. Postea vero commissio ad totam dioecesim extendenda nominabitur tum ex clero, tum ex laicis ad praeparationem proximam perficiendam. Interim Vos, Venerabiles Fratres, dum singulae res praecise figantur, fideles hac de re certiores reddatis. Brevi tempore etiam Vita S. Martini scribetur et in lucem prodibit, ex qua exactius inge­nium, virtutes et mirabilia opera S. Martini elucescent, quae secus ex officio divino in honorem illius persoluto et unctione pleno quotannis cordibus nostris imprimuntur. Curate, ut populus quoque fidelis ex sermonibus vestris, ex plenitudine certe cordis prorumpentibus egregium virum et popularem sanctum magis magisque cognoscat, illum colere et imitari conetur atque tali modo glorificet Deum, qui adeo mirabilis in sanctis suis praedicatur. Collocabimus igitur, Fratres, Deo adiuvante ossa S. Martini in Ecclesia cathe­­drali. Reliquiarium altari S. Martini superponendum res nobis pretiosissimas includet. Exinde licet nostrum profiteri non solum spiritum, sed etiam corpus gloriossimi Nati. Gemma sacerdotum in centro dioecesis lucebit et lumen illius usquequaque coruscabit. Lumen dico caritatis Christi, pugnarum heroicarum, laboris nunquam recusati et humi­litatis victricis, quae vitam S. Martini decorant. Reliquiae istae corda fidelium totius dioeceseos coadunare nunquam desinant. Hic centrum constituatur, unde spiritus sancti­tatis et virtus coelestis protectionis diffundatur. Hic sanctuarium construatur, quo fideles undique peregrinari festinent, ut cultum S. Martini foveant et spiritu eius repleantur. Et omnipotens Deus gloriabitur in Sancto suo. Fervori vero renascenti, qui exinde nutrietur, paterna cura et pastoralis sollicitudo invigilabit — beati Martini! Sabariae, die 20, Februarii, 1913. t JOANNES m. p., episcopus.

Next

/
Thumbnails
Contents