Püspöki körlevelek 1913 (Szombathely, 1914)

2 Nr. 288. Dubium quoad Reli­giosos voto­rum solem­­nium degen­tes ad tempus extra claustra. iacturam faciant. Plura enim et illustris Nostri Decessoris et Nostra testantur acta, quanto opere Apostolica Sedes bonorum societates foveat in salutem emigrantium in­stitutas, quantamque praesertim adhibeat curam, ne Antistites sacrorum patiantur in re tam gravi pastoralem industriam suam desiderari. Iam vero, cum ob aucta popu­lorum commercia et expeditiores commeatus aliasque causas plurimas, quotidie in im­mensum crescat emigrantium numerus, intelligimus Nostri muneris esse idoneum aliquod reperire providentiae genus, quo quidem horum omnium filiorum temporibus succur­ramus. Equidem valde commovemur maximis periculis, in quibus religio moresque ver­santur tot hominum, qui, ut plurimum, ignari regionis et linguae, atque ope sacerdo­tum suorum destituti, spiritualis vitae adiumenta nec ipsi sibi parare possunt, nec, quan­tum satis est, exspectare ab Ordinariis locorum aut a consociationibus iis, quae in id sunt institutae. Quae vero ad medendum his tantis incommodis excogitata sunt, op­tatum non solent habere exitum, propterea quod eorum, qui in hac gravissima causa elaborant, laudabiles conatus aut operis magnitudine superantur aut consensum et uni tatem saepe non assequuntur. — Nos igitur, tempus esse iudicantes necessitatibus tam magnae multitudinis stabili quadam ratione in perpetuum subveniendi, cum S. R. E. Cardinales e Sacra Congregatione Consistoriali in consilium adhibuerimus, Motu Proprio ac de Apostolicae potestatis plenitudine, apud eam ipsam Congregationem no­vum Officium, seu Sectionem, at aiunt, de spirituali emigrantium cura constituimus. Huius Officii partes erunt, quaerere et parare omnia, quaecumque opus sint, ut in iis quae ad salutem animarum pertinent, emigrantium latini ritus melior conditio fiat, salvo tamen iure Sacrae Congregationis Fidei Propagandae in emigrantes ritus orientalis, quibus eadem Congregatio pro suo instituto opportune consulat. Ac de sacerdotibus ipsis emigrantibus hoc idem unice cavebit Officium ; ad quod propterea praescriptiones ea de re, decretis, Sacrae Congregationis Concilii datas, avocamus. — Itaque Sacra Congregatio Consistorialis, accedente Ordinariorum studio, quorum quidem ipsa confir­mabit fovebitque in advenas auctoritatem, suffragante etiam opera consociationum emi­grantibus adiuvandis, quarum beneficam actionem, quocumque res postulaverit, diriget, divino munere poterit et quae sint, pro varietate regionum, necessitates emigrantium cognoscere, et quae peropportuna vi^a fuerint malorum remedia decernere. Confidimus autem fore, ut quicumque catholicam rite colunt fidem, opus tam sanctum in salutem fratrum institutum precibus atque etiam opibus pro sua quisque facultate, promovere velint, praesertim cum pro certo hahere debeant summum Pastorem et Episcopum ani­marum nostrarum sua ipsorum caritatis officia amplissimo in caelis praemio remune­raturum. Datum Romae apud Sanctum Petrum die XV mensis augusti MCMXII. Pon­tificatus Nostri anno decimo. Pius PP. X. Quaesitum est ab hac sacra Congregatione negotiis religiosorum Sodalium praeposita, utrum Religiosus, habitu regulari dimisso, extra claustra ad tempus degens induito apostolico, cum facultate ab episcopo obtenta celebrandi Missam et alia opera sacerdotis propria peragendi, subsit eidem Ordinario, ita ut episcopus habeat in eum lurisdictionem et auctoritativam et dominativam potestatem, quamvis in Rescripto desit consueta formula: Ordinario loci subsit in vim quoque solemnis obedientiae voti. Emmi autem ac Rmmi Patres Cardinales sacrae eiusdem Congregationis, in plenariis Comitiis ad Vaticanum adunatis die 30 augusti igi2. praehabito duorum ex offiicio Consultorum voto, et re mature perpensa, responderunt :

Next

/
Thumbnails
Contents