Püspöki körlevelek 1913 (Szombathely, 1914)
3 Affirmative, facto verbo cum Sanctissimo. Sanctitas porro Sua, relationem infrascripti Secretarii, die i Septembris 1912 responsionem Emmorum Patrum adprobare et confirmare dignata est. Contrariis non obstantibus quibuscumque. — Datum Romae, ex Secretaria sacrae Congregationis de Religiosis, die i Septembris 1912. — Fr. I. C. Card. Vives, Praefectus. — f Bonatus, Archiep. Ephesinus, Secretarius. Edito a S. C. Concilii, die 20. Decembris 1905, Decreto Sacra Tridentina Synodus, quo inter alia praescribitur ut Communio frequens et quotidiana praesertim in religiosis Institutis cuiusvis generis promoveatur, earum consulendum quoque erat sorti infirmarum quae intra septa monasteriorum clausurae Papalis decumbunt ; quum ipsa clausura, prout determinatur in iure canonico vigenti, aliquod in praxi videretur parere incommodum ad frequentiorem earum aegrotantium Communionem, praesertim ex eo quod regulariter nonnisi contessarius et in eius cjefectu capellanus, et, si sacerdos sit regularis, a socio comitatus, monasterii claustra ingredi valeat ad Sacramenta infirmis ministranda, 'f 1 _ Quare Emi ac Rmi Patres Cardinales S. C- de Religiosis, occasione arrepta quorundam dubiorum quae ad rem proposita fuerant, die 30 Augusti 1912, in plenario coetu ad Vaticanum habito, quoad Communionem infirmis deferendam in monasteriis clausurae Papalis, sequentia decernere existimarunt, nempe : In defectu confessarii vel capellani tertius sacerdos, etiam regularis, licet sine socio, legitime vocatus de licentia episcopi, qui pro hac licentia nomine ipsius episcopi concedenda etiam abbatissam seu superiorissam habitualiter designare poterit, sacram Communionem infirmis valeat deferre Religiosis, quae ad ecclesiae crates descendere nequeunt. Oportet autem ut quatuor religosae maturae aetatis, si fieri possit, kb ingressu in clausuram usque ad egressum, sacerdotem comitentur, qui sacram pyxidem aliquas consecratas particulas continentem deferre, sacram Communionem adnfthistrare, reverti ad ecclesiam, eamdemque sacram pyxidem reponere debet, servatis rubricis a Rituali Romano pro Communione infirmorum statutis. 1 Et hanc Emorum Patrum sententiam et resolutionem Ssmus Dominus noster Pius Papa Decimus, ad relationem subscripti Secretarii, die 1 Septembris 1912. ratam habere confirmare dignatus est. Contrariis'non obstantibus quibuscumque. Datum Romae ex Secretaria sacrae Congregationis de Religiosis, die 1 Sept. xgi2' Fr. I. C. Card. Vives, Praefectus. L. t S- t Donatus, Archiep. Ephesinus, Secretarius. Nr. 289. Decretum, quo conceditur orationem »Obsecro etc« recitantibus remissio defectuum et culparum, quas in sacrosanctae missae sacrificio libando contraxerint. Quod iam superiori tempore a plurimis spectatae pietatis sacerdotibus actum apud apostolicam Sedem reperitur, non iterum innovatum est, ut nimirum supplices exhiberentur preces, ad obtinendam in favorem recitantium, post Missae Sacrificium celebratum, vulgatam devotissimam orationem Obsecro, te dulcissime Domine etc., remissionem defectuum et culparum in eo libando ex humana fragilitate contractarum : quemadmodum a s. m. Leone Pp. X pro recitantibus orationem Sacrosanctae etc. post divinas Laudes indultum est. Has preces, in audientia R. P. D. Adsessori S. Officii die 2g. Augusti 1912. impertita, humiliter porrectas Ssmus D. N. Pius div. prov. P. X. peramanter excepit, et concedere dignatus • est ut sacerdotes omnes praefatam oratiotionem post oblatum divinum Mysterium recitantes, optatam, ut supra, remissionem. Nr. 290. ; Communio infirmarum in monasteriis clausurae papalis.