Püspöki körlevelek 1913 (Szombathely, 1914)

97 5. Lectiones II. et III. Nocturni singulis diebus per Octavas Festorum Duplicium II. classis Ecclesiae universalis hucusque assignatae, inserantur in Octavario Romano: non vero Lectiones I. Nocturni, etiam si habeantur propriae. III. De Responsoriis de Tempore, Lectionibus de Scriptura occurrenti, et de aliis partibus Officiorum propriis. 1. In Officiis tam novem quam trium Lectionum, quandocumque sumuntur Lectiones de Scriptura occurrenti, cum eis adhiheantur Responsoria de Tempore : ita tamen ut Lectiones Dominicae cuiuslibet, etiam si reponantur infra hebdomadam et simul cum Lectionibus de Feria, dicantur, sumant semper Responsoria de I. Nocturno ipsius Dominicae ; Lectiones vero de Feria, si transferantur vel anticipentur, dummodo tamen simul cum Lectionibus Dominicae non dicantur, sumant Responsoria de Feria currenti, in Feriis Temporis Paschalis noviter disponenda. Excipiuntur tamen : a) Lectiones de Scriptura occurrenti infra Octavas privilegiatas Ecclesiae uni­versalis recitandae, quae semper dicuntur cum Responsoriis de Octava. b) Lectiones de aliquo Initio Scripturae occurrentis, quae necessario ponendae sint iuxta Rubricas, in Officiis Lectiones proprias vel de Communi assignatas haben­tibus, quaeque dicuntur cum Responsoriis propriis de huiusmodi Officiis, si habeantur, secus cum Responsoriis de Tempore, numquam vero de Communi. c) Lectiones de Scriptura in Dominicis post Epiphaniam positae, quae si infra hebdomadam transferantur, dicuntur cum Responsoriis de Feria currenti. d) Responsoria Feriae II. infra Hebdomadam I. post Epiphaniam et Feriae II. infra Hebdomadam I. post Octavam Pentecostes, quae, si sua die impediantur, ulte­rius transferantur, iuxta proprias Rubricas. 2. Responsoria quae in festis S. Luciae Virg. et Mart., Ss. Ioannis et Pauli MM. et S. Clementis Papae et Mart, in I. Nocturno habentur propria, ponantur in II. Noc­turno, loco Responsoriorum de Communi, et in I. Nocturno dicantur Lectiones de Scrip­tura occurrenti cum Responsoriis de Tempore. 3. Similiter omnia quae in Festo S. Elisabeth Reginae et Viduae, habentur pro­pria, praeter Invitatorium, Hymnos, Lectiones II. Nocturni, Versus ad utrasque Vespe­ras et Laudes, Antiphonas ad Magnificat et ad Benedictus, et Orationem, expungantur, et in I. Nocturno item dicantur Lectiones de Scriptura occurrenti cum Responsoriis de Tempore. 4. In Commemoratione Omnium Fidelium Defunctorum, Psalmi ad Completorium et alias Horas minores, non amplius sumantur de occurrenti hebdomadae die, sed proprii assignentur. IV. De occurrentia et translatione Festorum eorumque concurentia. 1. Festa Duplicia I. et II. classis, tam Ecclesiae universalis quam alicuius loci propria, impedita etiam perpetuo, quocumque sublato privilegio hucusque certis Festis concesso, transferantur in primam sequentem diem non impeditam a Dominica quavis vel Vigilia Epiphaniae, ab alio Festo Duplici I. vel II. classis, vel ab Officiis eiusmodi Festa respective excludentibus. Eadem Festa, tam I. quam II. classis, in II. Vesperis non admittunt Commemorationem sequentis diei infra Octavam, neque cuiusvis Officii Simplicis, etiam si postera die integrum de eis celebrandum sit Officium.

Next

/
Thumbnails
Contents