Püspöki körlevelek 1913 (Szombathely, 1914)

98 2. Festa vero Duplicia maiora vel minora aut Semiduplicia, quae in universa Ecclesia celebrantur, si accidentaliter vel perpetuo impedita fuerint, non transferuntur, sed de eis fit Commemoratio iuxta Rubricas, et legitur IX. Lectio historica. Si tamen Festum impediens fuerit Duplex I. classis Domini universalis Ecclesiae, nil fit de festo ut supra impedito: si vero fuerit aliud Duplex I. classis, de Officio impedito fit Com­memoratio tantum in Laudibus et in Missis privatis, et non legitur IX. Lectio. Idem servatur de Festis propriis alicuius Nationis, Dioecesis, Ordinis vel Instituti, quae pa­riter, si in aliqua particulari Ecclesia suo die fuerint impedita, commemorantur vel omit­tuntur, ut supra. Festa autem propria alicuius Nationis, Dioecesis, Ordinis, Instituti vel particularis Ecclesiae, quae in tota Natione, Dioecesi, Ordine, Instituto vel in sua particulari Ecclesia impediantur, si impedimentum sit accidentale, pariter commemoren­tur vel omittantur ut supra: si impedimentum sit perpetuum, reponantur in proximi­orem diem, ab Officio Duplici, a Festo Semiduplici, a Vigiliis privilegiatis et ab Octavis II. ordinis non impeditam. De huiusmodi vero Festis duplicibus maioribus seu minoribus vel Semiduplici­­cibus, quae perpetuo vel etiam accidentaliter impediantur, dici poterunt Missae privatae ad libitum sacerdotis, dummodo Officium impediens non fuerit Duplex I. vel II. clas­sis, Dominica quaevis, Octava I. et II. ordinis, dies Octava III. ordinis, Feria aut Vi­gilia privilegita. Haec Missa dicitur ritu festivo, cum 2a Oratione de Officio diei et aliis de Commemorationibus forte occurrentibus. 3. Festa quae hucusque tam in Ecclesia universali, quam in particularibus locis sub ritu Semiduplici ad libitum sunt celebrata, reducantur ad ritum Simplicem, de eis­­que fiat Commemoratio quoties impediantur, ut fit de aliis Simplicibus iuxta Rubricas. Festum tamen S. Canuti cedit Festo Ss. Marii etc. MM., ideoque in eius Officio com­memoratur. 4. Si Patronus loci secundarius, vel alius Sanctus proprius, descriptus sit in Kalendario cum aliis Sanctis, ab eis non separetur, sed de omnibus simul celebretur Festum sub ritu Duplici maiori vel minori, aut Semiduplici, iuxta Rubricas, nisi sub altiori ritu in Kalendario sit descriptum. 5. Quando Festum aliquod Duplex maius aut minus, vel Semiduplex occurrat in die Octava Duplici maiori non privilegiata, eiusdem Personae Officium fiat de Festo sub ritu diei Octavae convenienti, omissa vel additta Commemoratione eiusdem Octa­vae, iuxta Rubricas. V. De reformatione Kalendariorum particularium. 1. Ut vero omnia, quae hoc decreto praescribuntur rite exsecutioni mandentur, singuli Ordinarii, etiam Ordinum Regularium, et Moderatores generales Institutorum cuiusvis generis quae Kalendario proprio utuntur, supplicem libellum, iuxta Instructionem huius S. R. C. diei 12. Decembris 1912., in Actis Apostolicae Sedis die 1. Martii prae­sentis anni editam, ad eandem S. C. infra proximum mensem Martium anni 1914. transmittant. Qui tamen post editam Constitutionem Divino afflatu, proprii Kalendarii iam obtinuerint reformationem, ex officio novam ab eadem S. Congregatione sine ullis expensis recipient. 2. In hac Kalendariorum reformatione, praeter ea quae superius disposita sunt de Festis quae hucusque Dominicis affixa erant, sequentes serventur normae :

Next

/
Thumbnails
Contents