Püspöki körlevelek 1913 (Szombathely, 1914)
— 96 quae dicendae essent, si Festum ipsa Dominica incidisset. Prohibentur tamen in omnibus Dominicis maioribus, et in aliis Dominicis in quibus fiat Officium nobilius ipso Festo cuius Solemnitas externa peragitur ; sed in casu, praeterquam in Duplicibus I. classis Domini Ecclesiae universalis, in omnibus Missis quae alioquin de Solemnitate externe celebrata premitterentur, addatur eius Oratio sub unica conclusione cum prima. Ubi tamen adest obligatio Missae conventualis, non permittitur in casu alia Missa solemnis, sed Oratio de Festo externe tantum celebrato addi poterit, uti supra, in ipsa Missa Conventuali. 3. Dominicae II., III., et IV. Quadragesimae, ad gradum Dominicarum I. classis evectae, nulli in posterum cedent Festo, neque etiam duplici I. classis. Dominica autem quae occurrat die 2., 3., vel 4. Januarii, si in ea celebrandum non sit, iuxta Rubricas, Festum Ssmi Nominis Iesu aut aliud Festum Domini, et dummodo de ipso Domino nulla fiat Commemoratio neque occurrens neque concurrens, commemoretur in utrisque Vesperis, Laudibus et Missa, per Antiphonas, Versus et Orationes Dominicae infra Octavam Nativitatis, sed de ea non dicitur IX. Lectio Homiliae nec legitur Evengelium in fine Missae. Officium vero Dominicae quae post Epiphaniam, superveniente Septuagesima, vel post Pentecosten, superveniente Dominica XXIV., anticipari debet, celebretur in Sabbato praecedenti ritu semiduplici, cum omnibus privilegiis Dominicae tam in occursu quam in concursu ad I. Vesperas. Omnia dicentur de Sabbato, et in I. Vesperis, de Feria VI. praecedenti, praeter Orationem, Lectiones, Antiphonam ad Benedictus et Missam propriam ; et post Nonam nil fit amplius de Dominica anticipata. II. I)e Octavis. 1. Octavae Paschatis, Pentecostes, Epiphaniae, Ssmi Corporis Christi, Nativitatis Domini et Ascensionis sunt privilegiatae, et de eis, si quando integrum faciendum non sit Officium, semper tamen fit Commemoratio in Laudibus, Missa et Vesperis. Eorum Officium integre recitatur ut in die Festo praeter ea quae suis locis assignatur. 2. In Officio autem tum de die infra Octavam, tum de die Octava aliorum quorumlibet Duplicium I. classis, etiam Domini, Antiphonae et Psalmi ad omnes Horas et Versus Nocturnorum dicantur de occurrenti hebdomadae die, et Lectiones I. Nocturni, nisi habeantur propriae, vel Lectionibus de Scriptura deficientibus, sumi debeant de Festo aut de Communi, dicuntur cum suis Responsoriis de Tempore, ut infra dicetur. Dies autem Octava huiusmodi, etiam Domini, tam in occursu, quam in concursu cedit cuilibet Dominicae. 3. De Octavis vero Duplicium II. classis universalis Ecclesiae nihil fit nisi in die Octava, et quidem sub ritu Simplici: ita ut si occurrat in eo aliquod Officium Duplex vel Semiduplex, etiam repositum vel translatum, aut Feria maior vel Vigilia, de die Octava huiusmodi fiat tantum Commemoratio iuxta Rubricas, Festa vero Simplicia occurrentia commemorantur in Officio de die Octava : cui cedit etiam Officium S. Mariae in Sabbato, in casu omittendum. Idem servatur de Octavis Duplicium II. classis alicuius Dioecesis vel particularis Ecclesiae, quae pariter, nisi penitus omitti velint, tantum in die Octava, et sub ritu Simplici celebrandae erunt. 4. Octavae Festorum particularium post diem Nativitatis Domini non amplius impediuntur.