Püspöki körlevelek 1913 (Szombathely, 1914)

XVII Abhinc duos annos, cum Constitutionem Apostolicam ederemus Divino afflatu, qua id proprie spectavimus, ut, quoad fieri posset, et recitatio Psalterii absolveretur intra hebdomadam, et vetera Dominicarum Officia restituerentur: Nobis quidem alia multa versabantur in animo, partim meditata, partim etiam inchoata consilia quae Breviarii Romani, susceptam a Nobis, emendationem pertinerent ; sed ea tamen, cum ob multiplices difficultates tunc exsequi non liceret, differre in tempus magis commodum compulsi sumus. Etenim ad compositionem Breviarii sic corrigendam ut talis existat, qualem volumus, id est numeris omnibus absoluta, illa opus sunt : Kalendarium Ecc­lesiae universalis ad pristinam revocare descriptionem et formam, salvis tamen pulchris accessionibus, quas ei mira semper Ecclesiae Sanctorum matris fecunditas attulerit ; Scripturarum et Patrum^Doctorumque idoneos locos, ad genuinam lectionem redactos, adhibere ; sobrie Sanctorum vitas ex monumentis retractare ; Liturgiáé plures tractus, supervacaneis rebus expeditos, aptius disponere. Iam vero haec omnia, doctorum ac prudentum iudicio, labores desiderant cum magnos, tum diuturnos ; ob eamque causam longa annorum series intercedat necesse est, antequam hoc quasi aedificium liturgicum, quod mystica Christi Sponsa ad suam declarandam pietatem et fidem, intelligenti studio conformavit, rursus, dignitate splendidum et concinnitate, tamquam deterso squalore vetustatis, appareat. Interea ex litteris et sermone multorum Venerabilium Fratrum cognovimus, ipsis et permultis sacerdotibus esse optatissimum, ut in Breviario una cum Psalterio nova ratione disposito suisque rubricis adsint mutationes omnes, quae ipsum novum Psalte­rium vel iam secutae sunt vel sequi possunt. Quod cum instanter a Nobis peterent, simul significarunt se vehementer cupere, ut et Psalterium novum usurpetur frequentius, et Officia Dominicarum serventur eo studiosius, et incommodis Officiorum translatio­nibus occurratur, et alia quaedam quae bonum videatur mutari, mutentur. Huiusmodi Nos vota, utpote rerum veritati innixa Nostraeque admodum consentanea voluntati, grate equidem accepimus : iis autem obsecundandi nunc esse tempus arbitramur. Cer­tiores enim facti sumus officinatores librarios, qui sacrorum Rituum Congregationi in­serviunt, exspectantes dum Breviarium Romanum decretorio modo ac definitivo corri­gatur, in eo esse, ut novam interim ipsius Breviarii editionem adornent. Hac uti oc­casione visum Nobis est ; propterea, implorato divinae Sapientiae lumine, consultatione habita cum aliquot S. R. E. Cardinalibus, rogataque proprii cuiusdam Consilii sententia, haec Motu Proprio statuimus, edicimus : I. Secundum priscam Ecclesiae consuetudinem, ne facile Officia Dominicarum praetermittantur. — Itaque nullum festum, ne Domini quidem, statuatur posthac Do-Nr. 7050. De officiis divinis novo aliqua ex parte modo or­dinandis.

Next

/
Thumbnails
Contents