Püspöki körlevelek 1913 (Szombathely, 1914)

94 — Nr. 7051 Decretum Ge nerale super Motu proprie »Abhinc duói annos.« minicis celebrandum ; ex his tamen excipiatur, ob peculiarem ipsius naturam, ea quae a die prima ad quintam Ianuarii occurrat : quam recolendo sanctissimo Nomini Iesu, propter coniunctionem, quam habet cum mysterio Circumcisionis, assignamus. — Festa vero, quibus usque adhuc dies Dominica attributa erat, omnia praeter festum sanctis­simae Trinitatis, in aliam diem perpetuo transferantur. — Ne forte autem per Qua­dragesimam aliquod omittatur ex Dominicarum Officiis, quae mire facta sunt ad exci­tandam in animis Christianam poenitentiam, eius temporis secundam, tertiam et quartam Dominicam ad gradum I. Classis promovemus. II. Cum recitationi Psalterii celebratio Octavarum sit impedimento, id ut rarius contingat, in posterum sola duplicia I. Classis, quae Octavas integras habent, eas conservent : verum in hisce ipsis Octavis, exceptis privilegiatis, Psalmi de Feria currenti usurpentur. — Octavae autem duplicium II. Classis solo Octavo die celebrentur et quidem ritu simplici. III. Lectionibus de Scriptura occurrenti semper adhaereant Responsoria de Tempore. IV. Nulla, ne perpetua quidem, Festorum, quae in Ecclesia universali celebrantur, translatio fiat, nisi duplicium I. et II. Classis. Iam, quae hic a Nobis praescripta sunt, ea quemadmodum adduci ad effectum debeant, et quid praeterea novi non modo in Breviarium, sed etiam in Missale, quod cum illo congruat oportet, indidem emanet, sacra Rituum Congregatio, peculiaris Com­missionis a Nobis instituta consulta sequens, propriis decretis constituet, eademque tum Breviarii tum Missalis novam editionem typicam faciendam curabit. Has ipsas quidem praescriptiones volumus, statim ut hoc Moto proprio pro­mulgatae sint, valere. Sed tamen, ratione habita vel Kalendariorum quae iam sunt con­fecta in annum proximum, vel temporis quod typographi requirunt, sinimus eos, qui ad officium persolvendum Romano utuntur Breviario, tum e Clero saeculari tum e regulari utriusque sexus, his praescriptionibus non teneri nisi a Kalendis anni MCMXV. Qui vero aliud legitime usurpant Breviarium a Romano diversum, iis sacra Rituum Congregatio definiet intra quos terminos ad easdem praescriptiones accommodare sese debeant. Cuilibet autem liceat comparare sibi atque ad horas canonicas recitandas etiam nunc adhibere Breviaria quae sunt in usu, dummodo tamen peculiari in libello habeat, unde Constitutioni Divino afflatu ac decretis quae illam subsecuta sunt, obtemperare possit, ac simul quae hoc Motu Proprio Nos statuimus et quidquid eandem in rem sacra Rituum Congregatio decreverit, diligenter observet. Atque haec omnia constituimus, edicimus, contrariis quibusvis, etiam speciali mentione dignis, minime obstantibus. Datum Romae apud S. Petrum die XXIII. mensis Octobris MCMXIII. Ponti­ficatus Nostri anno undecimo. — PIUS PP. X. Cum Ssmus Dnus noster Pius Papa X. mandaverit, ut quae Motu Proprio ■Abhinc duos annos, 23. praesentis mensis Octobris decrevit, ab hac sacra Rituum 3 Congregatione, iuxta votum specialis Comissionis liturgicae, opportune apteque appli­­s carentur, haec eadem S. R. C., voluntati Sanctitatis Suae, qua par est observantia, obsequens, haec declaranda et statuenda censuit :

Next

/
Thumbnails
Contents