Püspöki körlevelek 1912 (Szombathely, 1913)
3 gravia in singulis casibus rationum momenta id postulaverint, a Nobis aut Vicario nostro generali probanda. Quod vero publicationem reductionis festorum adtinet, ad evitanda quaecuuque insulsa et inconvenientia, in virtute sanctae obedientiae praecipimus et mandamus uti sequitur : 1. in proxima singulorum districtuum congregatione, autumnali tempore ad tramitem Statuti dioecesani celebranda, attente et debita S. Sedi Apostolicae reverentia lustrentur literae ad rem facientes et meditate perpendatur mens pi’aesertim legislatoris una cum gravissimis rationum momentis, quae paternum Augustissimi Pontificis animum ad dispositiones motu proprio faciendas in casu induxere. Laudabiliter autem omnes et singuli in eiusmodi consultatione abstinebunt a quacunque temeraria disceptatione aut vellitatione decreti, ex obtutu sociali non satis aestimandi, bene memores legislatorem esse Summum Pontificem, qui unus coram Deo responsionis onus sustinet quique ex cathedra beati Petri, specula hac coelo proxima, melius penitiusque intuetur tot asperas moderni aevi necessitates, et prementes universalis Ecclesiae fidelium, praesertim inopem vitam quotidianae operae labore tolerantium indigentias, quae instantibus undique Episcopis vehementer urgebant, ut festorum de praecepto servandorum numerus, sapienti moderatione admota reduceretur, talique ratione tot fidelium conscientiae quo melius consuleretur. Pari ratione porro abstinebunt singuli etiam extra congregationem et in familiaribus colloquiis a quacunque minus recta in motum proprium animadversione, oblocutione aut cavillatione, quod non tantum plenum et recti sensus et germani spiritus ecclesiastici defectum proderet, verum periculosum quoque esset vel maxime quia in re tanLi momenti nec sacrorum curiones, nec curiati fideles suas possunt habere partes, quos nullo excepto omnes, clericos pariter atque laicos, una nonnisi manet obligatio, summaque simui virtus : obedientia quippe et observantia, qua Romani Pontificis dispositiones quascunque et excipere et servare tenentur. Ambigendum etenim non est, soli Romano Pontifici ius esse et officium, ut si quando necessitas quaedam urgeat aut periculum immineat, praeceptum ipsum observandi dies festos aut imminuat aut moderetur, quemadmodum semper facere consueverat Ecclesia, v. g. Alexander Papa III. cap. 3. Tit. IX. Libr. II. Decretalium, et Urbanus Papa VIII. constitutione celeberrima „Universa“ diei 24 Sept. Ifi42. Aversio proinde quaedam rudis plebeculae, contra festurum diminutionem ex ignorantia stomachantis, ab hominibus in professione religionis frigidis aut tepidis, puta: diversoriorum, tabernarum aut cauponarum elocatoribus, institoribus et omnis generis negotiatoribus, necnon obcoecatis operariis, flabello astutiae et iniquitatis artificiose in publicis diariorum pagellis fota, ecclesiasticorum navitate et prudentia mitigari debet ac omnino sedari, atque omnibus viribus adlaborandum ut discussis ignorantiae tenebris populus tandem in provida Matris Ecclesiae benignitate acquiescat, et Romano Pontifici, legislatori sapientissimo ea de re gratias semper habeat et agat. 2. Volumus ot mandamus, ut in omnibus nostrae dioeceseos templis Dominica XXII. post Pentecosten, accurata consideratione praemissa et sermone fidelium captui plane accomodato promulgatur atque in sensu supra dissertorum aperte dilucidetur decretum de quo agitur, inculcando praesertim legislatoris mentem, quae prorsus non fuit, ut solemnitales in diebus festis cultui divino dicatis supprimerentur, verum Augustissimus Pontifex pro sua sollicitudine relaxatam solummodo voluit sanctionem, qua fideles tenentur ad Missam audiendam et abstinendi ab operibus servilibus. Hoc igitur