Püspöki körlevelek 1910 (Szombathely, 1911)
15 — institutorumque ecclesiasticorum supremis Magistris religiosissime servanda, rata et firma consistere auctoritate Nostra volumus et iubemus, contrariis quibuslibet non obstantibus. Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die I. mensis Septembris, anno MDCCCCX., Pontificatus Nostri octavo. PIUS PP. X. Propositis ad hanc Sacram Congregationem quae sequuntur dubiis circa Motum I proprium »Sacroruum Antistitum,« datum die prima mensis huius : 1 I. An praeceptum quod nemo theologiae laurea sit donandus, nisi prius in philo- ‘ sophicis disciplinis lauream obtinuerit, vel saltem de curriculo in philosophia scholastica absoluto certum praebuerit testimonium, stricte sit observandum ? II. An praescriptio Consilium Vigilantiae altero quoque mense congregandi sit item stricte intelligenda ? III. An tamen ii, qui Consilium Vigilantiae constituunt, si longe distent a civitate episcopali et legitime impediti sint ab interveniendo, possint, adducta causa impedimenti, scripto transmittere relationem suam'? IV. An prohibitio alumnis in seminariis et ecclesiasticis collegiis facta legendi diaria quaevis et commentaida quantumvis optima etiam ad iuvenes regulares in monasteriis et in congregationibus studiis operam dantes extendatur? V. An quotannis doctores in seminariis teneantur textum, quem sibi quisque in docendo proposuerit, vel tractandas quaestiones, sive theses, Episcopis exhibere, et ineunte anno iusiurandum dare ? VI. An idem quotannis praestare debeant suis moderatoribus doctores seu lectores in ordinibus religiosis ante auspicandas praelectiones ? VII. An ad iusiurandum praestandum teneantur confessarii et sacri concionatores iamdudum adprobati, et parochi, beneficiarii etque canonici in posessione beneficii, nec non officiales omnes in curiis episcopalibus et romanis congregationibus vel tribunalibus, religiosarumque familiarum et congregationum moderatores, qui in praesenti sunt in officio ? <r- 5439-Declarationes :irca motura proprium »Sacrorum Antistitum«. VIII. An in casibus particularibus, data iusta causa, Episcopi et Moderatores ordinum et congregationum religiosarum delegare possint ad recipiendum iuramentum sacerdotem aliquem sive saecularem sive regularem in aliqua dignitate vel officio constitutum ? IX. An ad Sanctum Officium sint deferendi non solum qui iusiurandum violaverint, sed etiam, qui iurisiurandi formulam subscribere renuerint ? X. An Episcopi et Moderatores regularium possint commendationis litteras absque nota concedere suis subditis, qui alicubi a praedicatione fuerint prohibiti ? XI. An invitari possint sacri oratores, qui in aliquo loco ab Episcopis fuerint improbati ? SSmus Dominius Noster in audientia die 24. huius mensis Emmo Cardinali Secretario Sacrae Congregationis Consistorialis concessa respondendum mandavit ; Ad I., II., III., IV., V., VI., VII., VIII. et. IX. affirmative; ad X. et XI. negative. Iussit porro omnes vocatos iuriiurando obligari infra diem 31. decembris huius anni. Quoad VII. vero dubium SSmus benigne indulsit, ut in locis a residentia Episcopi dissitis parochi, confessarii et doctores formulam iurisiurandi ad eosdem missam