Püspöki körlevelek 1910 (Szombathely, 1911)

— 7 — Can. 24. § i. Consultores, convenientes cum Ordinario, de duobus tantum videre de­bent, utrum in actibus praecedentibus vitia formae in ea irrepserint quae rei substan­tiam attingant, et utrum adducta amotionis ratio sit fundamento destituta. § 2. Ad hunc finem omnia superius acta et adducta examinare debent atque perpendere. § 3. Possunt etiam ex officio ad illa duo memorata discussionis capita in tuto ponenda exquirere et percontari de rebus quas necessario cognoscendas putent, auditis etiam, si opus sit, novis testibus. § 4. Parochus tamen ius non habet exigendi ut novi testes inducantur et examinentur; nec ut sibi dilationes ulteriores ad deducenda sua iura concedantur. Can. 25. § i. Admissio vel reiectio recursus maiore suffragiorum numero est decernenda. § 2. Adversus huius consilii resolutionem non datur locus ulteriori expostulationi. VII. — De amoti provisione. Can. 26. § i. Sacerdoti ex facta sibi invitatione renuncianti, aut administrativo modo a paroecia amoto Ordinarius pro viribus consulat, aut per translationem ad aliam paroeciam, aut per assignationem alicuius ecclesiastici officii, aut per pensionem ali­quam, prout casus ferat et adiuncta permittant. § 2. In provisionis assignatione Ordinarius examinatores, vel parochos consul­tores si usque ad eos causa pervenerit audire ne omittat. Can. 27. § i. Paroeciam Ordinarius ne assignet, nisi dignus idoneusque ad eam regen­dam sit sacerdos ; proponere autem eidem potest paroeciam paris, inferioris aut etiam superioris ordinis, prout aequitas et prudentia videantur exigere. § 2. Si agatur de pensione, hanc Ordinarius ne assignet nisi servatis de iure servandis. § 3. In pari conditione, renuncianti magis favendum in provisione est quam amoto. Can. 28. § i. Negotium de provisione sacerdotis potest Ordinarius reservare post exple­tam causam amotionis, et generatim quam citius expediendum. § 2. Sed potest etiam in ipsa invitatione ad renuntiandum vel separatis litteris, pendente amotionis negotio, vel in ipso amotionis decreto provisionem hanc proponere et indicare, si expediens iudicaverit. §. 3. In quolibet casu quaestio de provisione futura sacerdotis non debet com­misceri cum quaestione praesenti de amotione a paroecia; neque illa hanc impedire aut remorari, si bonum animarum exigat ut expediatur. Can. 29. § i. Sacerdos qui renunvciavit, aut a beneficio vel officio amotus fuit, debet quamprimum liberam relinquere paroecialem domum et omnia quae ad paroeciam per­tinent eius oeconomo regulariter tradere. Et si moras illegitime nectat, potest eccle­siasticis sanctionibus ad id cogi. § 2. Quod si agatur de infirmo. Ordinarius eidem permittat usum etiam exclusivum, ubi sit opus, paroecialium aedium, usque dum possit pro prudenti eiusdem

Next

/
Thumbnails
Contents