Püspöki körlevelek 1910 (Szombathely, 1911)
8 — Ordinarii iudicio commode alio transferri. Interim vero novus paroeciae rector aliquam aliam temporariam habitationem in paroecia sibi comparari curet. VIII. — De iis qui huic legi subiacent. Can. 30. Superius constitutis regulis, — adamussim applicandis iis omnibus qui paroeciam, quovis titulo, ut proprii eius rectores obtinent, sive nuncupentur Vicarii perpetui, sive desservants, sive alio alio quolibet nomine, — locus non est, quoties paroecia committatur curae alicuius sacerdotis qua oeconomi temporalis vel Vicarii ad tempus, sive ob infirmitatem parochi, sive ob vacationem beneficii, aut ob aliam similem causam. Can. 31. § i. Si parochus in ius rapiatur ut reus criminis, pendente criminali iudicio sive coram ecclesiastica sive coram civili potestate, locus non datur adminisrativae illius amotioni; sed expectandus est exitus iudicii. § 2. Interim tamen si agatur de crimine quod infamiam facti inducat, Ordinarius parochum prohibere potest quominus curam animarum exerceat ac temporalem administrationeam beneficii gerat: ea vero munia cum congrua fructuum assignatione Vicario aliive a se eligendo committat. § 3. Iudicio autem criminali finito, locus erit restitutioni parochi, vel eius administrativae amotioni, vel canonicae destitutioni, prout iustitia exigat et adiuncta ferant. Can. 32. Ordinarii nomine pro omnibus quae in hoc titulo statuuntur non venit Vicarius Generalis, nisi speciali mandato ad hoc sit munitus. Iis autem cito exsequendis quae in hoc decreto statuuntur, SSmus Dominus Noster mandat ut omnes et singuli Ordinarii quamprimum parochos aliquot consultores, iuxta praescripta Can. 4, constituant. Quod vero ad examinatores attinet, si hi in dioecesi, sive in synodo sive extra synodum electi, habeantur, statuit ut, de cathedralis capituli vel consultorum dioecesanorum consilio, aut eos in officio confirmare (hac tamen lege ut post quinquennium a munere cessent), aut ad novam examinatorum electionem, servata regula Can. 4, devenire possint, prout prudentia et adiunctu suaserint. Deficientibus vero in dioecesi examinatoribus, ad eorum electionem., servatis superius statutis, sine mora deveniant. Praesentibus valituris, contrariis quibusvis non obstantibus. Datum Romae, die 20 Augusti igio. C. CARD. DE LAI, Secretarius. L. f S. Scipio Tecchi, Adsessor. Sabariae, die 18. Oct. igio. Guillelmus m. p. Eppus. Egyházm. nyomda, Szombathely.