Püspöki körlevelek 1909 (Szombathely, 1910)

Ad III.-um. Exceptionem valere tantummodo pro natis in Germania ibidem mat­rimonium contrahentibus, facto verbo cum Ssmo. Hisce documentis praemissis constituitur fundamentum quoque et principium instructionis pro praxi inferius appositae. Matrimonia enim catholicorum inter se ex lege positiva per manifestationem mutui consensus in forma ab Ecclesia prius in de­creto »Tametsi« (Cone. Trid. sess. XXIV. c. i de ref. matrimonii, »forma Tridentina«) et inde ab anno 1908 in decreto »Ne temere«, praescripta datam fiunt valida. E contrario matrimonia mixta (quae privilegio supra notato comprehenduntur) valida fiunt per solam manifestationem mutui consensus in forma naturali factam quin formam huius manifestationis mutui consensus Ecclesia praescribat aut determinet. Insistendo igitur huicce principio inque memoriam revocatis iis, quae de hac materia in communibus episcoporum Hungáriáé litteris circularibus die 31. Augusti 1895. editis, (in specie vero puncto earundem 11.) dicta et praescripta sunt, pro praxi, quae sequuntur statuimus vobisque observanda inculcamus : I. Per novam S. Congregationis decisionem nihil mutatur quoad matrimonia catholicorum inter se inita. Item nihil mutatur quoad matrimonia acatholicorum inter se contracta, dummodo uterque coniugum acatholicorum tempore initi sui matrimonii vere »acatholicus« fuerit in sensu decreti »Ne temere«, id est : dummodo non fuerit in catholica Ecclesia baptisatus aut quondam ah haeresi ad Ecclesiam catholicam conversus, (art. XI. §. 1.) Matrimonia igitur »acatholicorum« in sensu modo exposito sumptorum, prout jam dictum est, valida sunt, etiamsi absque praesentia parochi et duorum testium, imo etiamsi omnino clandestine ineantur. II. Matrimonia mixta, i. e. matrimonia inter catholicos et haereticos vel schi­smaticos etiam rituum orientalium in Hungária ubicunque celebrata, etiam non servata forma Tridentina aut forma a decreto »Ne temere« praescripta, pro validis sunt habenda ; manent tamen graviter illicita, ita quidem, ut iniri licite nequeant, nisi accedente iusta gravique causa canonica, datisque integre, formaliter ex utraque parte legitimis cautionibus, id est reversalibus, et praeterea obtenta per partem catholicam dispensatione super impedimento mixtae religionis. III. Coniuges, qui datis cautionibus obtinuerunt dispensationem in impedimento mixtae religionis, omnino in facie Ecclesiae coram parocho ac duobus tribusve testibus matrimonium celebrare in conscientia obligantur, ita, ut graviter delinquant, qui coram ministro acatholico vel coram solo civili magistratu vel alio quolibet modo clandestino contrahunt. Celebratio enim haec in forma ab Ecclesia praescripta et cum solemnitatibus de iure scripto aut consuetudine observandis (cum restrictione tamen infra dicenda), conditio est semper obtinendae dispensationis in impedimento mixtae religionis. Si tamen sive ob defectum competentiae sacerdotis (parochi) copulantis ad valide copulandum requisitae, sive ob omissam interrogationem de consensu nupturientium, sive ob totalem omissionem declarationis consensus eorundem, sive, quod non invitatus ac rogatus sacerdos (parochus) copulationem peregerit, sive ob defectum unius aut etiam duorum testium, marimonium ejusmodi forma in decreto »Ne temere« paescripta destitutum postmodum deprehenderetur : matrimonium tale in Germania et amodo etiam in Hungária a fidelibus natis in hisce terris initum, nequaquam invalidum ob clande­­stinitatem foret ; quia omnia mixta matrimonia in Germania et amodo etiam in Hungária per Constitutionem »Provida« quoad validitatem omnino exemta sunt ab observatione formae in decreto »Ne temere« statutae. IV. Parochus quando assistit matrimonio nupturientium, qui dederunt cautiones obtinueruntque dispensationem, interrogando exquirat et excipiat semper consensum, bene­dicat annulos, benedicat nubentes et ab eis demum iuramentum excipiat, iuxta ea, quae in Rituali dioecesano praescribuntur ; prae oculis etiam habitis consuetudinibus

Next

/
Thumbnails
Contents