Püspöki körlevelek 1908 (Szombathely, 1909)
// II. Ő Szentsége X. Pius Pápa nevében és parancsára a Sacra Congregatio Concilii a mult évi 9ug. hó 2-án nagyfontosságu Rendeletet adott ki, mely az eljegyzési szerződés jogérvényességére vonatkozólag uj törvényt állapit meg és a házasságkötésnek a trienti szent zsinat által meghatározott módját újból szabályozza. Magát a Decretumot, mely a folyó 1908. évi ápril havának 19-én vagyis Hnsvétvasárnapján lép életbe, az alábbiakban szó szerint közlöm Kedveltségiekkel. 490. sz. Decretum de sponsalibus et matrimonio. DECRETUM DE SPONSALIBUS ET MATRIMONIO IUSSU ET AUCTORITATE SS. D. N. PII PAPAE X. A S. CONGREGATIONE CONCILII EDITUM. Ne temere inirentur clandestina coniugia, quae Dei Ecclesia iustissimis de causis semper detestata est atque prohibuit, provide cavit Tridentinum Concilium, cap. 1, Sess. XXIV. de reform, matrim. edicens: „Qui aliter quam praesente parocho vel alio sacerdote de ipsius parochi seu Ordinarii licentia et duobus vel tribus testibus matrimonium contrahere attentabunt, eos Sancta Synodus ad sic contrahendum omnino inhabiles reddit, et huiusmodi contractus irritos et nullos esse decernit.“ Sed cum idem Sacrum Concilium praecepisset, ut tale decretum publicaretur in singulis paroeciis, nec vim haberet nisi iis in locis ubi esset promulgatum; accidit ut plura loca, in quibus publicatio illa facta non fuit, beneficio Tridentinae legis caruerint, hodieque careant, et haesitationibus atque incommodis veteris disciplinae adhuc obnoxia maneant. Verum nec ubi viguit nova lex, sublata est omnis difficultas. Saepe namque gravis exstitit dubitatio in decernenda persona parochi, quo praesente matrimonium sit contrahendum. Statuit quidem canonica disciplina, proprium parochum eum intelligi debere, cuius in paroecia domicilium sit, aut quasi domicilium alterutrius contrahentis. Verum quia nonnunquam difficile est iudicare, certone constet de quasi-domicilio, haud pauca matrimonia fuerunt obiecla periculo ne nulla essent: multa quoque, sive inscitia hominum sive fraude, illegitima prorsus atque irrita deprehensa sunt. Haec dudum deplorata, eo crebrius accidere nostra aetate videmus, quo facilius ac celerius commeatus cum gentibus, etiam disiunctissimis, perficiuntur. Quamobrem sapientibus viris ac doctissimis visum est expedire ut mutatio aliqua induceretur in iure circa formati celebrandi connubii. Complures etiam sacrorum Antistites omni ex parte terrarum, praesertim e celebrioribus civitatibus, ubi gravior appareret necessitas, supplices ad id preces Apostolicae Sedi admoverunt. Flagitatum simul est ab Episcopis, tum Europae plerisque, tum aliarum regionum, ut incommodis occurreretur, quae ex sponsalibus, idest mutuis promissionibus futuri matrimonii privatim initis, derivantur. Docuit enim experientia salis, quae secum pericula ferant eiusmodi sponsalia: primum quidem incitamenta peccandi causamque cur inexpertae puellae decipiantur; postea dissidia ac lites inextricabiles.