Püspöki körlevelek 1908 (Szombathely, 1909)

2 His rerum adiunctis permotus SSmus D. N. Pius PP. X. pro ea quam gerit omnium Ecclesiarum sollicitudine, cupiens ad memorata damna et pericula removenda temperatione aliqua uti. commisit S. Congregationi Concilii ut de hac re videret, et quae opportuna aestimaret, Sibi proponeret. Voluit etiam votum audire Consilii ad ius canonicum in unum redigendum constituti, nec non Emmorum Cardinalium qui pro eodem codice parando speciali commissione delecti sunt: a quibus, quemadmodum et a S. Congregatione Concilii, conventus in eum finem saepius habiti sunt. Omnium autem sententiis obtentis SSmus Dominus S. Congregationi Concilii mandavit, ut decretum ederet quo leges a Se, ex certa scientia et. matura deliberatione probatae, continentur, quibus sponsalium et matrimonii disciplina in posterum regeretur, eorumque celebratio expedita, certa atque ordinata fieret. In executionem itaque Apostoliéi mandati S. Concilii Congregatio praesentibus litteris constituit atque decernit ea quae sequuntur. DE SPONSALIBUS. I. — Ea tantum sponsalia habentur valida et canonicos sortiuntur effectus, quae contracta fuerint per scripturam subsignatam a partibus et vel a parocho, aut a loci Ordinario, vel saltem a duobus testibus. Quod si utraque vel alterutra pars scribere nesciat, id in ipsa scriptura adno­­tetur; et alius testis addatur, qui cum parocho, aut loci Ordinario, vel duobus testi­­bas, de quibus supra, scripturam subsignet. II. — Nomine parochi hic et in sequentibus articulis venit non solum qui legitime praeest paroeciae cononicé erectae, sed in regionibus, ubi paroeciae canonice erectae non sunt, etiam sacerdos cui in aliquo definito territorio cura animarum legitime commissa est, et parocho aequiparatur; et in missionibus, ubi territoria necdum per­fecte divisa sunt, omnis sacerdos a missionis Moderatore ad animarum curam in aliqua statione universaliter deputatus. DE MATRIMONIO. III. — Ea tantum matrimonia valida sunt, quae contrahuntur coram parocho vel loci Ordinario vel sacerdote ab alterutro delegato, et duobus saltem testibus, iuxta tamen regulas in sequentibus articulis expressas, et salvis exceptionibus quae infra n. VII et VIII ponuntur. IV. — Parochus et loci Ordinarius valide matrimonio adsistunt, § l.° a die tantummodo adeptae possessionis beneficii vel initi officii, nisi publico decreto nominatim fuerint excommunicati vel ab officio suspensi; § 2.° intra limites duunaxat sui territorii: in quo matrimoniis nedum suorum subditorum, sed etiam non subditorum valide adsistunt; § fi.° dummodo invitati ac rogati, et neque vi neque metu gravi constricti requirant excipianlque contrahentium consensum. V. — Licite autem adsistunt, § l.° constito sibi legitime de libero statu contrahentium, servatis de iure servandis; § 2.° constito insuper de domicilio, vel saltem de menstrua commoratione al­terutrius contrahentis in loco matrimonii; §. fi.° quod si deficiat, ut parochus et loci Ordinarius licite matrimonio adsint, indigent licentia parochi vel Ordinarii proprii alterutrius contrahentis, nisi gravis inter­cedat necessitas, quae ab ea excuset.

Next

/
Thumbnails
Contents