Püspöki körlevelek 1907 (Szombathely, 1908)

44 vero impedimenta si quae occurrerent superans, adversa­rios profligans, insectationibus quibusvis pugnisque super­stes. Postquam autem haec omnia, impedimenta nimirum, adversarios, insectationes, pugnas, itemque vitam foecundi­­tatemque Ecclesiae id genus fuisse monstratum fuerit, ut. quamvis evolutionis leges in eiusdem Ecclesiae historia inco­lumes appareant, non tamen eidem historiae plene expli­candae sint pares; incognitum coram stabit, suaque sponte se offeret. — Sic illi. In qua tota ratiocinatione unum tamen non advertunt, determinationem illam germinis primigenii deberi unice aprmismo philosophi agnostici et evolutionistae, et germen ipsum sic gratis ab eis definiri ut eorum causae congruat. Dum tamen catholicam religionem recitatis argumenta­tionibus asserere ac suadere elaborant apologetae novi, dant ultro et concedunt, plura in ea esse quae animos offendant. Quin etiam, non obscura quadam voluptate, in re quoque dogmatica errores contradictionesque reperire se palam dicti­tant: subdunt tamen, haec non solum admittere excusatio­nem, sed, quod mirum esse oportet, iuste ac legitime esse prolata. Sic etiam, secundum ipsos, in sacris libris, plurima in re scientifica vel historica errore afficiuntur. Sed, inquiunt, non ibi de scientiis agi aut historia, verum de religione tantum ac re morum. Scientiae illic et historia integumenta sunt quaedam, quibus experientiae religiosae et morales obte­guntur ut facilius in vulgus propagarentur; quod quidem vulgus cum non aliter intelligeret, perfectior illi scientia aut historia non utilitati sed nocumento fuisset. Ceterum, addunt, libri sacri, quia natura sunt religiosi, vitam necessario vivunt:

Next

/
Thumbnails
Contents