Püspöki körlevelek 1907 (Szombathely, 1908)

45 iám vitae sua quoque est veritas et logica, alia profecto a veritate et logica rationali, quin immo alterius omnino ordi­nis, veritas scilicet comparationis ac proportionis tum ad medium (sic ipsi dicunt) in quo vivitur, tum ad finem ob quem vivitur. Demum eo usque progrediuntur ut, nulla adhibita temperatione, asserant, quidquid per vitam expli­catur, id omne verum esse ac legitimum. — Nos equidem, Venerabiles Fratres, quibus una atque unica est veritas, quique sacros libros sic aestimamus quod Spiritu Sancto inspi­rante conscripti Deum habent auctorem 1. hoc idem esse affirmamus ac mendacium utilitatis seu officiosum ipsi Deo tribuere; verbisque Augustini asserimus: Admisso semel in tantum auctoritatis fastigium officioso aliquo mendacio, nulla illorum librorum particula remanebit, quae non, ut cuique vide­bitur vel ad mores difficilis vel ad fidem incredibilis, eadem perniciosissima regula ad menü,entis auctoris consilium offi­ciumque referatur 2. Unde fiet quod idem sanctus Doctor adiungit: In eis, scilicet Scripturis, quod vult quisque credet, quod non vult non credet. — Sed modernistáé apologetae progrediuntur alacres. Concedunt praeterea, in sacris libris eas subinde ratiocinationes occurrere ad doctrinam quampiam probandam, quae nullo rationali fundamento regantur; cuius­­modi sunt quae in prophetiis nituntur. Verum has quoque defendunt quasi artificia quaedam praedicationis, quae a vita legitima fiunt. Quid amplius? Permittunt, immo vero asse­runt, Christum ipsum in indicando tempore adventus regni 1 Cone. Vat. De Bev., c. 2. 2 Epist. 28. .

Next

/
Thumbnails
Contents