Püspöki körlevelek 1907 (Szombathely, 1908)

32 — marum extrinsecus accedentium, sed ex pervasione in dies auctiore sensus religiosi in conscientiam. Dupliciter autem progressio ipsa est facta: negative primum, elementum quodvis extraneum, ut puta ex familia vel gente adveniens, eliminando; dehinc positive, intellectiva ac morali hominis expolitione, unde notio divini amplior ac lucidior sensusque religiosus exquisitior evasit. Progredientis vero fidei eaedem sunt causae afferendae, quam quae superius sunt allatae ad eius originem explicandam. Quibus tamen extraordinarios quosdam homines addi oportet (quos nos prophetas appella­mus, quorumque omnium praestantissimus est Christus); tum quia illi in vita ac sermonibus arcani quidpiam praesetule­­runt, quod fides divinitati tribuebat; tum quia novas nec ante habitas experientias sunt nacti, religiosae cuiusque temporis indigentiae respondentes. — Dogmatis autem progressus inde potissimum enascitur, quod fidei impedimenta sint superanda, vincendi hostes, contradictiones refellendae. Adde his nisum quemdam perpetuum ad melius penetranda quae in arcanis fidei continentur. Sic, ut exempla cetera praetereamus, de Christo factum est: in quo, divinum illud qualecumque, quod fides admittebat, ita pedetentim et gradatim amplificatum est, ut demum pro Deo haberetur. — Ad evolutionem cultus facit praecipue necessitas ad mores traditionesque populorum sese accommodandi; item quorundam virtute actuum fruendi. quam sunt ex usu mutuati. — Tandem pro Ecclesia evolu­tionis causa inde oritur, quod componi egeat cum adiun­­ctis historicis cumque civilis regiminis publice invectis formis. — Sic illi de singulis. Hic autem, antequam pro­cedamus, doctrina haec de necessitatibus seu indigentiis (vulgo

Next

/
Thumbnails
Contents