Püspöki körlevelek 1907 (Szombathely, 1908)

dei bisogni significantius appellant) probe ut notetur velimus; etenim, praeterquam omnium quae vidimus, est veluti basis ac fundamentum famosae illius methodi, quam historicam dicunt. In evolutionis doctrina ut adhuc sistamus, illud prae­terea est advertendum quod. etsi indigentiae seu necessi­tates ad evolutionem impellunt; his tamen unis acta, evo­lutio , transgressa facile traditionis fines atque ideo a primigenio vitali principio avulsa, ad ruinam potius quam ad progressionem traheret. Hinc, modernistámul mentem plenius sequuti, evolutionem ex conflictione duarum virium evenire dicemus, quarum altera ad progressionem agit, altera ad conservationem retrahit. — Vis conservatrix viget in Ecclesia, contineturque traditione. Eam vero exerit reli­giosa auctoritas; idque tam iure ipso, est enim in aucto­ritatis natura traditionem tueri; tam re, auctoritas namque, a commutationibus vitae reducta, stimulis ad progressio­nem pellentibus nihil aut vix urgetur. E contra vis ad progrediendum rapiens atque intimis indigentiis respon­dens latet ac molitur in privatorum conscientiis, illorum praecipue qui vitam, ut inquiunt, propius atque intimius attingunt. — En hic, Venerabiles Fratres, doctrinam illam exitiosissimam efferre caput iam cernimus, quae laicos homi­nes in Ecclesiam subinfert ut progressionis elementa. — Ex convento quodam et pacto inter binas liasce vires, conser­vatricem et progressionis fautricem, inter auctoritatem vide­licet et conscientias privatorum, progressus ac mutationes oriuntur. Nam privatorum conscientiae, vel harum quaedam, in conscientiam collectivam agunt; haec vero in habentes

Next

/
Thumbnails
Contents