Püspöki körlevelek 1907 (Szombathely, 1908)

31 etiam medium est quoddam iter reperiendum, ut auctori­tati simul ac libertati integra sint iura. Interea temporis catholico sic est agendum, ut auctoritatis quidem obser­­vantissimum se publice profiteatur, suo tamen obsequi ingenio non intermittat. — Generatim vero sic de Ecclesia praescribunt: quoniam ecclesiasticae potestatis finis ad spi­ritualia unice pertinet; externum apparatum omnem esse tollendum. quo illa ad intuentium oculos magnificentius ornatur. In quo illud sane negligitur, religionem, etsi ad animos pertineat, non tamen unice animis concludi; et honorem potestati impensum in Christum institutorem recidere. Porro ut totam hanc de fide deque vario eius germine materiam absolvamus, restat, Venerabiles Fratres, ut de utrorumque explicatione postremo loco modernistarum prae­cepta audiamus. — Principium hic generale est: in reli­gione, quae vivat, nihil variabile non esse, atque idcirco variandum. Hinc gressum faciunt ad illud, quod in eorum doctrinis fere caput est. videlicet ad evolutionem. Dogma igitur, ecclesia, sacrorum cultus, libri, quos ut sanctos veremur, quin etiam fides ipsa, nisi intermortua haec omnia velimus, evolutionis teneri legibus debent. Neque hoc mirum videri queat, si ea prae oculis habeantur, quae sunt de horum singulis a modernistis tradita. Posita igitur evolu­tionis lege, evolutionis rationem a modernistis ipsis descri­ptam habemus. Et primo quoad fidem. Primigenia, inquiunt, fidei forma rudis et universis hominibus communis fuit, ut quae ex ipsa hominum natura atque vita oriebatur. Evo­lutio vitalis progressum dedit; nimirum non novitate for­

Next

/
Thumbnails
Contents