Püspöki körlevelek 1906 (Szombathely, 1907)

His itaque de causis nonnullarum provinciarum Episcopi inter se convenerunt statuentes in sua seminaria neminem admittere, qui ante fuerit a proprio dimissus. Sed cum particularis haec conventio non plene neque undique sufficeret, complu­res Ordinarii S. Sedem rogaverunt ut generalem legem ferret, qua malum radicitus tolleretur. His itaque attentis, et omnibus ad rem mature perpensis SSmmus D. N. Pius PP. X, cui cordi quam maxime est ecclesiasticam disciplinam integram conservare, et a sacris avertere quemlibet qui probatissimus non sit, accedente etiam voto Em. S. C. Concilii Patrum in Congregatione diei XVI mens. Decembris 1905 emisso, praesentibus litteris statuit atque decernit. 1. ° ut in posterum nullus loci Ordinarius alterius dioecesis subditum sive cleri­cum sive laicum in suum Seminarium admittat, nisi prius secretis litteris ab Episcopo Oratoris proprio expetierit et cognoverit, utrum hic fuerit olim e suo Seminario dimis­sus. Quod si constiterit, omittens iudicare de causis, aut determinare utrum iuste an iniuste alius Episcopus egerit, aditum in suum Seminarium postulanti praecludat. 2. ° Qui vero bona fide admissi sunt, eo quod reticuerint se antea in alio semi­nario versatos esse et ab eo deinde dimissos, ut haec eorum conditio cognoscatur, admonendi sunt ut discedant. Quodsi permanere velint, et ab Ordinario id eis permit­tatur, eo ipso huic dioecesi adscript! maneant, servatis tamen canonicis regulis pro eorum incardinatione et ordinatione; sed aucti sacerdotio in dioecesim, e cuius Semi­nario dimissi fuerint, regredi ibique stabile domicilium habere prohibentur. 3.° Pariter cum similis ferme ratio vigeat, qui dimissi ex Seminariis aliquod religio­sum institutum ingrediuntur, si inde exeant postquam sacris initiati sunt, vetantur in dioecesim redire, e cuius Seminario dimissi fuerint. 4.° Dimissi vero ex aliquo religioso Instituto in Seminarium ne admittantur, nisi prius Episcopus secretis litteris a moderatoribus eiusdem Instituti notitias requi­­sierit de moribus, indole et ingenio dimissorum, et constiterit nil in eis esse quod sacerdotali statui minus conveniat. Denique meminerint Episcopi fas sibi non esse, nomine proprio manus cuiquam imponere qui subditus sibi non sit eo modo et uno ex iis titulis, qui in Constitutione Speculatores Innocentii XII et in decreto S. C. Concilii quod incipit ,4 primis“ die XX m. Iulii 1898 statuuntur. Ac pariter neminem ordinari posse qui non sit utilis aut necessarius pio loco pro quo assumitur, iuxta praescripta a S. Tridentino Concilio in cap. 16, Sess. 23, de reform. Vult autem Sanctitas Sua ut statuta haec et cautelae omnes a sacris canonibus in re tam gravi adiectae, ab omnibus Ordinariis ad unguem serventur; idque ipsorum conscientiae et sollicitudini quam maxime commendat. Praesentibus valituris contrariis quibuslibet minime obstantibus. Datum Romae die 22 m. Decembris 1905. f VINCENTIUS Card. Episc. Praenestinus, Praefectus. C. De Lai, Secretarius.

Next

/
Thumbnails
Contents