Püspöki körlevelek 1906 (Szombathely, 1907)
3 — Pius PP. X. Ad perpetuam rei memoriam. Expositum est Nobis piam juvenum opificum societatem in Coloniensi dioecesi primum institutam, ea in r amenta Deo fautore, suscepisse, ut nunc in universae Germaniae, Austriae et Hungáriáé, atque Helvetiae dioecesibus reperiatur erecta. Societas in sectiones partitur, unaquaeque sectio sacerdote gaudet praeside. Nunc vero cum sicuti ad Nos admotae preces praeseferunt, tum Coloniensi Antistiti, tum sectionum praesidibus, tum reliquis christifidelibus eandem in societatem adscitis in votis admodum sit, ut indulgentias tam frugifero instituto a Decessore Nostro Leone PP. XIII. per similes Apostolicas Litteras die XIX. Decerpbris mensis anno MDGCGXCIV. ad decennium concessas, nunc elapso huiusmodi concessionis spatio in perpetuum prorogare velimus. Nos votis ipsis annuendum libenti quidem animo existimavimus. Quare de Omnipotentis Dei misericordia, ac BB. Petri et Pauli App : eius auctoritate confisi omnibus et singulis christifidelibus, qui dictam societatem in quacumque Germaniae, Austriae et Hungáriáé atque Helvetiae dioecesi posterum ingredientur, die primo eorum ingressus si sumpserint, Plenariam ; ac tam inscriptis quam adscribendis in posterum in dictam societatem sodalibus, sacerdotibus, praesidibus, magistris et benefactoribus pariter in Germaniae, Austriae et Hungáriáé atque Helvetiae dioecesibus existentibus, si vere poenitentes et confessi ac S. Communione refecti respectivam Parochialem Ecclesiam, vel respectivae sectioni oratorium die festo patrocinii S. Josephi et die anniversario fundationis eiusdem societatis, vel Dominica immediate sequenti a primis vesperis usque ad occasum solis dierum huiusmodi singulis annis devote visitaverint, et ibi pro Christianorum Principuin concordia, haeresum extirpatione, peccatorum conversione ac S. Matris Ecclesiae exaltatione pias ad Deum preces effuderint, quo die predictorum id egerint, Plenariam omnium peccatorum suorum indulgentiam et remissionem misericorditer in Domino concedimus. Insuper dictis fidelibus nunc et in posterum eandem in Societatem adlectis, aliisque supra recensitis, qui corde saltem contriti qualibet per annum feria secunda, psalmum „Miserere“ recitaverint, et quoties quodlibet bonum opus vel iuxta Societatis statuta vel in eius utilitatem et incrementum exercuerint, de numero poenalium in forma Ecclesiae consueta centum iis dies expungimus. Denique largimur fidelibus supradictis si malint liceat, plenariis hisce ac partialibus indulgentiis functorum vita labes poenasque expiare. Contrariis non obstantibus quibuscumque. Paesentibus perpetuo valituris. Volumus autem, ut presentium litterarum transumptis seu exemplis etiam impressis, manu alicuius Notarii publici subscriptis et sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eadem prorsus fides adhibeatur, quae adhiberetur ipsis presentibus, si forent exhibitae vel ostensae. Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris die XV. Decembris MCMV, Pontificatus Nostri anno tertio. Pro Dno. Card. Macchi. Nicolaus Marini. 8556. sz. Indulgentiae pro „kath. legényegylet “. Attentum reddo Ven. Clerum ad sequentem precationem: Beati mortui qui in Domino moriuntur! 0 mi Deus, moriendum mihi est certo; sed nescio quando, quomodo, ubi moriar; hoc unum scio, me in aeternum periturum, si in peccato lethali expirem. Beatissima Virgo Maria, Mater Dei sancta, ora pro me peccatore, nunc et in hora mortis meae. Arnen. SSmus D. N. Pius PP. X in audentia die 14. Decembris 1905 ab infrascripto episcopo oratore habita, istam precationem corde contrito recitantibus, indulgentiam 3557. sz. Preces ad obtinendam gratiam bene moriendi.