Püspöki körlevelek 1906 (Szombathely, 1907)

VI. DECRETUM S. C. CONCILII DE SEMINARIORUM ALUMNIS. Vetuit S. Tridentina Synodus ad sacros ordines ascendere, vel ordii es iam sus­ceptos exercere eos omnes qui a suo Episcopo fuerint etiam extraiudicialiter prohibiti Ita namque in cap. I, Sess. 14, de reform, statuitur: „Cum honestius ac tutius sit subiecto debitam Praepositis obedientiam impen­dendo in inferiori ministerio deservire, quam cum Praepositorum scandalo graduuu altiorum appetere dignitatem ; ei, cui ascensus ad sacros ordines a suo Praelato e> quacumque causa etiam ob occultum crimen quomodolibet, etiam extraiudicialitei fuerit interdictus, aut qui a suis ordinibus seu gradibus vel dignitatibus ecclesias­ticis fuerit suspensus, nulla contra ipsius Praelati voluntatem concessa licentia de se promoveri faciendo, aut ad priores ordines, gradus et dignitates sive honores restitutio suffragetur“. Cum vero generalis haec lex Seminariorum quoque alumnos comprehendat, s: quis eorum, sive clericus sive clericatui adhuc non initiatus, e pio loco dimittatur ec quod certa vocationis signa non praebeat, aut qualitatibus ad ecclesiasticum statum requisitis non videatur instructus, hic certe debere., iuxta grave S. Concilii monitum sui Pastoris iudicio subesse et acquiescere. At contra saepe contingit, ut e Seminario dimissi, eorum qui praesunt iudiciun parvipendentes et in sua potius opinione confisi, ad sacerdotium nihilominus ascen­dere studeant. Quaeritant itaque aliud Seminarium, in quod recipiantur, ubi studiorum cursum expleant, ac denique aliquo exhibito plus minusve sincero ac legitimo domi cilii aut incardinationis titulo, ordinationem assequuntur. Sanctuarium autem ingress haud recta via, quam saepissime fit, ut Ecclesiae utilitati minime sint. Passim vere utrumque Ordinarium, et originis et ordinationis, diu fastidioseque vexant, ut sibi liceat ad natale solum regredi, ibique consistere, diocesi in qua et pro qua ordinati sunt derelicta, et alia optata, pro cuius necessitate aut utilitate minime assumpti sunt, ub imo eorum praesentia otiosa est et quandoque etiam damnosa: unde Episcopi in gravem angustias conficiuntur.- 3555. sz. De seminario nun aiumnis 1 L -i ) i i i > i i i ) t i i

Next

/
Thumbnails
Contents