Püspöki körlevelek 1900 (Szombathely, 1901)

2 cas Societates universosque per orbem christitideles in eo, quod prosequitur, filialis pietatis ac religionis opere praesto sibi adfuturos sperat. Quo vero res ex sententia succedat, divinum inprimis implorandum auxilium precibus ; neque iis privatis modo, verum etiam publicis ; prout iam in Urbe E.mi Card. Vicarii iussu et pio fidelium studio, fieri coeptum est. Inde igitur ductis exordiis unde bona cuncta procedunt, haec insuper consilia duximus cum universis per orbem fratribus communicanda, ut iis exequendis omnes unanimi consensu animos viresque convertant. 1. Faustissimi eventus memoriae in ipsa Cathedrali Ecclesia Romani Pontificis perennandae, monumento sit maioris aulae Archibasilicae Lateranensis fatiscens nunc vetustate lacunar nobili cultu restituendum. Almae scilicet huic Ecclesiarum omnium Matri, quam magnifico opere Pontifex ornavit, hoc novum decus, Eius pontifici iubilaei recordatione insigne, filiorum opera accedere par est. Quatuor Ministri genera­les Ordinum Franciscalium libenti animo demandatum sibi munus iam susceperunt, ut a singulis sodalibus sui tertii ordinis stipem vel tenuem quisque eorum ad id col­ligat. Nec dubitandum quin illi sodales opem ex animo conferant ut illius nobilis Basili­cae decus videat, cui conlabenti subniti Franciscum olim Innocentius III mystica visione conspexit. Omnium pariter Dioecesium rogamus Antistites ut sibi subiectos sacerdotes hortari velint ad unius saltem missae in id operis erogandam stipem. An­tistites collectas stipes, adiecto largientium catalogo, Summo Pontifici, ad Archibasili­cae Lateranensis decus augendum, per E.mum Urbis Vicarium exhibendas curabunt. 2. Sororibus regiliosis, piis feminarum Institutis, puellis matronisque catholicis uniuscuiusque Diocesis quam maxime commendamus ut, ad significationem honoris in proxima celebritate, colligenda ac publice exhibenda pio studio curent sacra orna­menta atque suppelectiles, quae deinceps pauperioribus propriae Dioecesis Ecclesiis distribuantur. Sicubi iam pium hoc opus ad subveniendum pauperioribus Ecclesiis viget, copiosior atque ornatior proximo anno evadat consuetae exhibitionis apparatus ; quibus vero in Dioecesibus nondum pium illud opus fuerit constitutum, peroppor­tuna adest, eaque admodum laeta, exordiendi occasio. Quae sacra ornamenta, quum ea in singulis Dioecesibus copiose collecta atque exhibita Summus Pontifex noverit, et Eius animum pietatis testimonio recreabunt et gratiora Ecclesiis, Eius nomine postea ab Episcopis distributa, advenient. 3. Ad apostolorum Sepulchra veneranda atque ad exhibendum Summo Ponti­fici filialis devotionis testimonium, frequens catholicorum multitudo mense Aprili inse­­quentis anni Romam peregrinabitur. Adnitendum cuique pro viribus ut haec honoris significatio digna amplitudine Apostolicae Sedis et catholico nomine evadat. Ii praesertim qui vel nomini in civitate loco vel doctrina vel censu aut munere aliquo caeteris eminent, hoc christifidelium communi Patri obsequium praebere stu­deant, ut, quemadmodum dignitate, sic religionis studio ipsi caeteris in exemplum praeeant. 4. Summo Ecclesiae Pastori, pro sui muneris libertate atque decore, sustentando prospicere, non merae liberalitatis sed sanctissimi officii pietatis est. Largius pro­inde in proximo pontificio iubilaeo celebrando, ad Beati Petri honorem conferant fideles eam stipem, unde Summo Pontifici necessariae suppetunt opes, quibus religionem tueatur, amplificet. Conlatam a christifidelibus pecuniam Episcopi ad Emum Virum Praesidem Comitatus mittent ; vel ipsi, si coram advenerint, Summo Pontifici exhibeant.

Next

/
Thumbnails
Contents